# De Civitate Dei 2.1.6-7

Augustine, De Civitate Dei, 2.1.6 to 2.1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/2.1.6

[VI] Hinc est quod de uita et moribus ciuitatum atque populorum a quibus colebantur illa numina non curarunt, ut tam horrendis eos et detestabilibus malis non in agro et uitibus, non in domo atque pecunia, non denique in ipso corpore, quod menti subditur, sed in ipsa mente, in ipso rectore carnis animo, eos impleri ac pessimos fieri sine ulla sua terribili prohibitione permitterent. Aut si prohibebant, hoc ostendatur potius, hoc probetur. Nec nobis nescio quos susurros paucissimorum auribus anhelatos et arcana uelut religione traditos iactent, quibus uitae probitas castitasque discatur; sed demonstrentur uel commemorentur loca talibus aliquando conuenticulis consecrata, non ubi ludi agerentur obscenis uocibus et motibus histrionum, nec ubi Fugalia celebrarentur effusa omni licentia turpitudinem (et uere Fugalia, sed pudoris et honestatis); sed ubi populi audirent quid dii praeciperent de cohibenda auaritia, ambitione frangenda, luxuria refrenanda, ubi discerent miseri, quod discendum Persius increpat dicens: Discite, o miseri, et causas cognoscite rerum, Quid sumus et quidnam uicturi gignimur, ordo Quis datus aut metae qua mollis flexus et unde, Quis modus argenti, quid fas optare, quid asper Vtile nummus habet, patriae carisque propinquis Quautum largiri deceat, quem te Deus esse Iussit et humana qua parte locatus es in re. Dicatur in quibus locis haec docentium deorum solebant praecepta recitari et a cultoribus eorum populis frequenter audiri, sicut nos ostendimus ad hoc ecclesias institutas, quaqua uersum religio Christiana diffunditur. [VII] An forte nobis philosophorum scholas disputationesque memorabunt? Primo haec non Romana, sed Graeca sunt; aut si propterea iam Romana, quia et Graecia facta est Romana prouincia, non deorum praecepta sunt, sed hominum inuenta, qui utcumque conati sunt ingeniis acutissimis praediti ratiocinando uestigare, quid in rerum natura latitaret, quid in moribus adpetendum esset atque fugiendum, quid in ipsis ratiocinandi regulis certa conexione traheretur, aut quid non esset consequens uel etiam repugnaret. Et quidam eorum quaedam magna, quantum diuinitus adiuti sunt, inuenerunt; quantum autem humanitus impediti sunt, errauerunt, maxime cum eorum superbiae iuste prouidentia diuina resisteret, ut uiam pietatis ab humilitate in superna surgentem etiam istorum comparatione monstraret; unde postea nobis erit in Dei ueri Domini uoluntate disquirendi ac disserendi locus. Verum tamen si philosophi aliquid inuenerunt, quod agendae bonae uitae beataeque adipiscendae satis esse possit: quanto iustius talibus diuini honores decernerentur! Quanto melius et honestius in Platonis templo libri eius legerentur, quam in templis daemonum Galli absciderentur, molles consecrarentur, insani secarentur, et quidquid aliud uel crudele uel turpe, uel turpiter crudele uel crudeliter turpe in sacris talium deorum celebrari solet! Quanto satius erat ad erudiendam iustitia iuuentutem publice recitari leges deorum quam laudari inaniter leges atque instituta maiorum! Omnes enim cultores talium deorum, mox ut eos libido perpulerit feruenti, ut ait Persius, tincta ueneno, magis intuentur quid luppiter fecerit, quam quid docuerit Plato uel censuerit Cato. Hinc apud Terentium flagitiosus adulescens spectat tabulam quandam pictam in pariete, ubi inerat pictura haec, Iouem Quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium imbrem aureum, atque ab hac tanta auctoritate adhibet patrocinium turpitudini suae, cum in ea se iactat imitari deum. At quem deum! inquit; qui templa caeli summo sonitu concutit. Ego hcmuncio id non facerem? Ego uero illud feci ac libens.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
