Latin
Book 20
Augustine, De Civitate Dei 20.1.11
Not analysed yet
[VI] Deinde adiungit et dicit: Amen, amen dico uobis, quia uenit hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii Dei, et qui audierint uiuent. Sicut enim Pater habet uitam in semet ipso, sic dedit et Filio habere uitam in semet ipso. Nondum de secunda resurrectione, id est corporum, loquitur, quae in fine futura est, sed de prima, quae nunc est. Hanc quippe ut distingueret, ait: Venit hora, et nunc est. Non autem ista corporum, sed animarum est. Habent enim et animae mortem suam in impietate atque peccatis, secundum quam mortem mortui sunt, de quibus idem Dominus ait: Sine mortui mortuos suos sepeliant; ut scilicet in anima mortui in corpore mortuos sepelirent. Propter istos ergo impietate et iniquitate in anima mortuos: Venit, inquit, hora, et nunc est, quando mortui audient uocem filii Dei; et qui audierint, uiuent. Qui audierint dixit "qui oboedierint, qui crediderint et usque in finem perseuerauerint". Nec fecit hic ullam differentiam bonorum et malorum. Omnibus enim bonum. est audire uocem eius et uiuere ad uitam pietatis ex impietatis morte transeundo. De qua morte ait apostolus Paulus: Ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Omnes itaque mortui sunt in peccatis, nemine prorsus excepto, siue originalibus siue etiam uoluntate additis, uel ignorando uel sciendo nec faciendo quod iustum est; et pro omnibus mortuis uiuus mortuus est unus, id est nullum habens omnino peccatum; ut, qui per remissionem peccatorum uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro omnibus mortuus est propter peccata nostra et resurrexit propter iustificationem nostram, ut credentes in eum, qui iustificat impium, ex impietate iustificati, tamquam ex morte uiuificati, ad primam resurrectionem, quae nunc est; pertinere possemus. Ad hanc enim primam non pertinent, nisi qui beati erunt in aeternum; ad secundam uero, de qua mox locuturus est, et beatos pertinere docebit et miseros. Ista est misericordiae, illa iudicii. Propter quod in psalmo scriptum est: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine.