# De Civitate Dei 20.1.12

Augustine, De Civitate Dei, Book 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/20.1.12

De quo iudicio consequenter adiunxit atque ait: Et potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. Hic ostendit, quod in ea carne ueniet iudicaturus, in qua uenerat iudicandus. Ad hoc enim ait: Quoniam filius hominis est. Ac deinde subiungens unde agimus: Nolite, inquit, mirari hoc, quia ueniet hora, in qua omnes, quo in monumentis sunt, audient uocem eius et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem uitae; qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. Hoc est illud iudicium, quod paulo ante, sicut nunc, pro damnatione posuerat dicens: Qui uerbum meum audit et credit ei qui misit me, habet uitam aeternam et in iudicium non uenit, sed transiit a morte in uitam, id est, pertinendo ad primam resurrectionem, qua nunc transitur a morte ad uitam, in damnationem non ueniet, quam significauit appellatione iudicii, sicut etiam hoc loco, ubi ait: Qui mala egerunt, in resurrectionem iudicii, id est damnationis. Resurgat ergo in prima, qui non uult in secunda resurrectione damnari. Venit enim hora, et nunc est, quando mortui audient uocem filii Dei, et qui audierint, uiuent, id est, in damnationem non uenient, quae secunda mors dicitur; in quam mortem post secundam, quae corporum futura est, resurrectionem praecipitabuntur, qui in prima, quae animarum est, non resurgunt. Veniet enim hora (ubi non ait: Et nunc est, quia in fine erit saeculi, hoc est in ultimo et maximo iudicio Dei), quando omnes, qui in monumentis sunt, audient uocem eius et procedent. Non dixit quem ad modum in prima: Et qui audierint, uiuent. Non enim omnes uiuent, ea uita scilicet, quae, quoniam beata est, sola uita dicenda est. Nam utique non sine qualicumque uita possent audire et de monumentis resurgente carne procedere. Quare autem non omnes uiuent, in eo quod sequitur docet; qui bona, inquit, fecerunt, in resurrectionem uitae, hi sunt, qui uiuent; qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii, hi sunt qui non uiuent, quia secunda morte morientur. Mala quippe egerunt, quoniam male uixerunt; male autem uixerunt, quia in prima, quae nunc est, animarum resurrectione non reuixerunt aut in eo, quod reuixerant, non in finem usque manserunt. Sicut ergo duae sunt regenerationes, de quibus iam supra locutus sum, una secundum fidem, quae nunc fit per baptismum; alia secundum carnem, quae fiet in eius incorruptione atque inmortalitate per iudicium magnum atque nouissimum: ita sunt et resurrectiones duae, una prima<, quae> et nunc est et animarum est, quae uenire non permittit in mortem secundam; alia secunda, quae non nunc, sed in saeculi fine futura est, nec animarum, sed corporum est, quae per ultimum iudicium alios mittit in secundam mortem, alios in eam uitam, quae non habet mortem.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
