# De Civitate Dei 20.1.14

Augustine, De Civitate Dei, Book 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/20.1.14

Ait ipse Dominus Iesus Christus: Nemo potest introire in domum fortis et uasa eius eripere, nisi prius alligauerit fortem, diabolum uolens intellegi fortem, quia ipse genus humanum potuit tenere captiuum; uasa uero eius, quae fuerat erepturus, fideles suos futuros, quos ille in diuersis peccatis atque impietatibus possidebat. Vt ergo alligaretur hic fortis, propterea uidit iste apostolus in apocalypsi angelum descendentem de caelo, habentem clauem abyssi et catenam in manu sua. Et tenuit, inquit, draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus et satanas, et alligauit illum mille annis, hoc est, eius potestatem ab eis seducendis ac possidendis, qui fuerant liberandi, cohibuit atque frenauit. Mille autem anni duobus modis possunt, quantum mihi occurrit, intellegi: aut quia in ultimis annis mille ista res agitur, id est sexto annorum miliario tamquam sexto die, cuius nunc spatia posteriora uoluuntur, secuturo deinde sabbato, quod non habet uesperam, requie scilicet sanctorum, quae non habet finem, ut huius miliarii tamquam diei nouissimam partem, quae remanebat usque ad terminum saeculi, mille annos appellauerit eo loquendi modo, quo pars significatur a toto; aut certe mille annos pro annis omnibus huius saeculi posuit, ut perfecto numero notaretur ipsa temporis plenitudo. Millenarius quippe numerus denarii numeri quadratum solidum reddit. Decem quippe deciens ducta fiunt centum, quae iam figura quadrata, sed plana est; ut autem in altitudinem surgat et solida fiat, rursus centum deciens multiplicantur, et mille sunt. Porro si centum ipsa pro uniuersitate aliquando ponuntur, quale illud est, quod Dominus omnia sua dimittenti et eum sequenti promisit dicens: Accipiet in hoc saeculo centuplum, quod exponens quodam modo apostolus ait: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes; quia et ante iam dictum erat: Fidelis hominis totus mundus diuitiarum est; quanto magis mille pro uniuersitate ponuntur, ubi est soliditas ipsius denariae quadraturae? Vnde nec illud melius intellegitur, quod in psalmo legitur: Memor fuit in saeculum testamenti sui uerbi, quod mandauit in mille generationes, id est in omnes.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
