# De Civitate Dei 20.1.18-19

Augustine, De Civitate Dei, 20.1.18 to 20.1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/20.1.18

Tunc autem soluetur, quando et breue tempus erit (nam tribus annis et sex mensibus legitur totis suis suorumque uiribus saeuiturus) et tales erunt, cum quibus ei belligerandum est, ut uinci tanto eius impetu insidiisque non possint. Si autem numquam solueretur, minus appareret eius maligna potentia, minus sanctae ciuitatis fidelissima patientia probaretur, minus denique perspiceretur, quam magno eius malo tam bene fuerit usus Omnipotens, qui eum nec omnino abstulit a temptatione sanctorum, quamuis ab eorum interioribus hominibus, ubi in Deum creditur, foras missum, ut eius forinsecus oppugnatione proficerent; et in eis, qui sunt ex parte ipsius, alligauit, ne quantam posset effundendo et exercendo malitiam innumerabiles infirmos, ex quibus ecclesiam multiplicari et impleri oportebat, alios credituros, alios iam credentes, a fide pietatis hos deterreret, hos frangeret; et soluet in fine, ut, quam fortem aduersarium Dei ciuitas superauerit, cum ingenti gloria sui redemptoris adiutoris liberatoris aspiciat. In eorum sane, qui tunc futuri sunt, sanctorum atque fidelium comparatione quid sumus? Quando quidem ad illos probandos tantus soluetur inimicus, cum quo nos ligato tantis periculis dimicamus. Quamuis et hoc temporis interuallo quosdam milites Christi tam prudentes et fortes fuisse atque esse non dubium est, ut, etiamsi tunc in ista mortalitate uiuerent, quando ille soluetur, omnes insidias eius atque impetus et cauerent sapientissime et patientissime sustinerent. Haec autem alligatio diaboli non solum facta est, ex quo coepit ecclesia praeter Iudaeam terram in nationes alias atque alias dilatari; sed etiam nunc fit et fiet usque ad terminum saeculi, quo soluendus est, quia et nunc homines ab infidelitate, in qua eos ipse possidebat, conuertuntur ad fidem et usque in illum finem sine dubio conuertentur; et utique unicuique iste fortis tunc alligatur, quando ab illo tamquam uas eius eripitur; et abyssus, ubi inclusus est, non in eis consumpta est, quando sunt mortui, qui tunc erant quando esse coepit inclusus; sed successerunt eis alii nascendo atque succedunt, donec finiatur hoc saeculum, qui oderint Christianos, in quorum cotidie, uelut in abysso, caecis et profundis cordibus includatur. Vtrum autem etiam illis ultimis tribus annis et mensibus sex, quando solutus totis uiribus saeuiturus est, aliquis, in qua non fuerat, sit accessurus ad fidem, nonnulla quaestio est. Quo modo enim stabit quod dictum est: Quis intrat in domum fortis, ut uasa eius eripiat, nisi prius alligauerit fortem, si etiam soluto eripiuntur? Ac per hoc ad hoc cogere uidetur ista sententia, ut credamus illo licet exiguo tempore neminem accessurum esse populo Christiano, sed cum eis, qui iam Christiani reperti fuerint, diabolum pugnaturum; ex quibus etiamsi aliqui uicti secuti eum fuerint, non eos ad praedestinatum filiorum Dei numerum pertinere. Neque enim frustra idem Iohannes apostolus, qui et hanc apocalypsin scripsit, in epistula sua de quibusdam dicit: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Sed quid fit de paruulis? Nimium quippe incredibile est nullos iam natos et nondum baptizatos praeoccupari Christianorum filios illo tempore infantes, nullos etiam ipsis nasci iam diebus; aut si erunt, non eos a parentibus suis ad lauacrum regenerationis modo quocumque perduci. Quod si fiet, quo pacto soluto iam diabolo uasa ista eripientur, in cuius domum nemo intrat, ut uasa eius eripiat, nisi prius alligauerit eum? Immo uero id potius est credendum, nec qui cadant de ecclesia nec qui accedant ecclesiae illo tempore defuturos; sed profecto tam fortes erunt et parentes pro baptizandis paruulis suis et hi, qui tunc primitus credituri sunt, ut illum fortem uincant etiam non ligatum, id est omnibus, qualibus antea numquam, uel artibus insidiantem uel urgentem uiribus et uigilanter intellegant et toleranter ferant, ac sic illi etiam non ligato eripiantur. Nec ideo falsa erit euangelica illa sententia: Quis intrat in domum fortis, ut uasa eius eripiat, nisi prius alligauerit fortem? Secundum eius enim sententiae ueritatem ordo iste seruatus est, ut prius alligaretur fortis ereptisque uasis eius longe lateque in omnibus gentibus ex firmis et infirmis ita multiplicaretur ecclesia, ut ex ipsa rerum diuinitus praedictarum et impletarum robustissima fide etiam soluto uasa posset auferre. Sicut enim fatendum est multorum refrigescere caritatem, cum abundat iniquitas, et inusitatis maximisque persecutionibus atque fallaciis diaboli iam soluti eos, qui in libro uitae scripti non sunt, multos esse cessuros: ita cogitandum est non solum quos bonos fideles illud tempus inueniet, sed nonnullus etiam, qui foris adhuc erunt, adiuuante Dei gratia per considerationem scripturarum, in quibus et alia et finis ipse praenuntiatus est, quem uenire iam sentiunt, ad credendum quod non credebant futuros esse firmiores et ad uincendum etiam non ligatum diabolum fortiores. Quod si ita erit, propterea praecessisse dicenda est eius alligatio, ut et ligati et soluti expoliatio sequeretur; quoniam de hac re dictum est: Quis intrabit in domum fortis, ut uasa eius eripiat, nisi prius alligauerit fortem?

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
