Latin
Book 20
Augustine, De Civitate Dei 20.1.21
Not analysed yet
De hoc ergo regno militiae, in quo adhuc cum hoste confligitur et aliquando repugnatur pugnantibus uitiis, aliquando cedentibus imperatur, donec ueniatur ad illud pacatissimum regnum, ubi sine hoste regnabitur, et de hac prima resurrectione, quae nunc est, liber iste sic loquitur. Cum enim dixisset alligari diabolum mille annis, et postea solui breui tempore, tum recapitulando quid in istis mille annis agat ecclesia uel agatur in ea: Et uidi, inquit, sedes et sedentes super eas, et iudicium datum est. Non hoc putandum est de ultimo iudicio dici; sed sedes praepositorum et ipsi praepositi intellegendi sunt, per quos nunc ecclesia gubernatur. Iudicium autem datum nullum melius accipiendum uidetur, quam id quod dictum est: Quae ligaueritis in terra, ligata erunt et in caelo; et quae solueritis in terra, soluta erunt et in caelo. Vnde apostolus: Quid enim mihi est, inquit, de his, qui foris sunt, iudicare? Nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? Et animae, inquit, occisorum propter testimonium Iesu et propter uerbum Dei; subauditur quod postea dicturus est: Regnauerunt cum Iesu mille annis; animae scilicet martyrum non dum sibi corporibus suis redditis. Neque enim piorum animae mortuorum separantur ab ecclesia, quae nunc etiam est regnum Christi. Alioquin nec ad altare Dei fieret eorum memoria in communicatione corporis Christi; nec aliquid prodesset ad eius baptismum in periculis currere, ne sine illo finiatur haec uita; nec ad reconciliationem, si forte per paenitentiam malamue conscientiam quisque ab eodem corpore separatus est. Cur enim fiunt ista, nisi quia fideles etiam defuncti membra sunt eius? Quamuis ergo cum suis corporibus nondum, iam tamen eorum animae regnant cum illo, dum isti anni mille decurrunt. Vnde in hoc eodem libro et alibi legitur: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo etiam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; nam opera eorum sequuntur eos. Regnat itaque cum Christo nunc primum ecclesia in uiuis et mortuis. Propterea enim, sicut dicit apostolus, mortuus est Christus, ut et uiuorum et mortuorum dominetur. Sed ideo tantummodo martyrum animas commemorauit, quia ipsi praecipue regnant mortui, qui usque ad mortem pro ueritate certarunt. Sed a parte totum etiam ceteros mortuos intellegimus pertinentes ad ecclesiam, quod est regnum Christi.