# De Civitate Dei 20.1.36-37

Augustine, De Civitate Dei, 20.1.36 to 20.1.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/20.1.36

[XX] Sed hic apostolus tacuit de resurrectione mortuorum; ad eosdem autem scribens in epistula prima: Nolumus, inquit, ignorare uos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent. Nam si credimus, quod Iesus mortuus est et resurrexit: ita et Deus eos, qui dormierunt per Iesum, adducet cum illo. Hoc enim uobis dicimus in uerbo Domini, quia nos uiuentes, qui reliqui sumus in aduentum Domini, non praeueniemus eos, qui ante dormierunt; quoniam ipse Dominus in iussu et in uoce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui in Christo resurgent primo; deinde nos uiuentes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus in obuiam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus. Haec uerba apostolica resurrectionem mortuorum futuram, quando ueniet Christus, utique ad uiuos et mortuos iudicandos, praeclarissime ostendunt. Sed quaeri solet, utrum illi, quos hic uiuentes inuenturus est Christus, quorum personam in se atque illos, qui tunc secum uiuebant, transfigurabat apostolus, numquam omnino morituri sint, an ipso temporis puncto, quo cum resurgentibus rapientur in nubibus in obuiam Christo in aera, ad inmortalitatem per mortem mira celeritate transibunt. Neque enim dicendum est fieri non posse, ut, dum per aera in sublime portantur, in illo spatio et moriantur et reuiuescant. Quod enim ait: Et ita semper cum Domino erimus, non sic accipiendum est, tamquam in aere nos dixerit semper cum Domino esse mansuros; quia nec ipse utique ibi manebit, quia ueniens transiturus est; uenienti quippe ibitur obuiam, non manenti; sed ita cum Domino erimus, id est, sic erimus habentes corpora sempiterna, ubicumque cum illo fuerimus. Ad hunc autem sensum, quo existimemus etiam illos, quos hic uiuos inuenturus est Dominus, in ipso paruo spatio et passuros mortem et accepturos inmortalitatem, ipse apostolus nos uidetur urgere, ubi dicit: In Christo omnes uiuificabuntur; cum alio loco de ipsa loquens resurrectione corporum dicat: Tu quod seminas, non uiuificatur, nisi moriatur. Quo modo igitur, quos uiuentes hic Christus inueniet, per inmortalitatem in illo uiuificabuntur, etsi non moriantur, cum uideamus propter hoc esse dictum: Tu quod seminas, non uiuificatur, nisi moriatur? Aut si recte non dicimus seminari nisi ea corpora hominum, quae moriendo quoquo modo reuertuntur in terram (sicut sese habet etiam illa in transgressorem patrem generis humani diuinitus prolata sententia: Terra es et in terram ibis): fatendum est istos, quos nondum de corporibus egressos cum ueniet Christus inueniet, et istis uerbis apostoli et illis de genesi non teneri; quoniam sursum in nubibus rapti non utique seminantur, quia nec eunt in terram nec redeunt, siue nullam prorsus experiantur mortem siue paululum in aere moriantur.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
