# De Civitate Dei 20.1.38

Augustine, De Civitate Dei, Book 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/20.1.38

Sed aliud rursus occurrit, quod idem dixit apostolus, cum de resurrectione corporum ad Corinthios loqueretur: Omnes resurgemus, uel sicut alii codices habent: Omnes dormiemus. Cum ergo nec resurrectio fieri, nisi mors praecesserit, possit, nec dormitionem possimus illo loco intellegere nisi mortem: quomodo omnes uel dormient uel resurgent, si tam multi, quos in corpore inuenturus est Christus, nec dormient nec resurgent? Si ergo sanctos, qui reperientur Christo ueniente uiuentes eique in obuiam rapientur, crediderimus in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros et ad eadem mox inmortalia redituros, nullas in uerbis apostoli patiemur angustias, siue ubi dicit: Tu quod seminas, non uiuificatur, nisi moriatur, siue ubi dicit: Omnes resurgemus aut: Omnes dormiemus; quia nec illi per inmortalitatem uiuificabuntur, nisi, quamlibet paululum, tamen ante moriantur, ac per hoc et a resurrectione non erunt alieni, quam dormitione praecedunt, quamuis breuissima, non tamen nulla. Cur autem nobis incredibile uideatur illam multitudinem corporum in aere quodam modo seminari atque ibi protinus inmortaliter atque incorruptibiliter reuiuescere, cum credamus, quod idem ipse apostolus apertissime dicit, in ictu oculi futuram resurrectionem et in membra sine fine uictura tanta facilitate tamque inaestimabili uelocitate rediturum antiquissimorum cadauerum puluerem? Nec ab illa sententia, qua homini dictum est: Terra es et in terram ibis, futuros illos sanctos arbitremur inmunes, si eorum morientium in terram non reccident corpora, sed, sicut in ipso raptu morientur, ita et resurgent, dum feruntur in aera. In terram quippe ibis est "in hoc ibis amissa uita, quod eras antequam sumeres uitam"; id est, hoc eris exanimatus, quod eras antequam esses animatus (terrae quippe insufflauit Deus in faciem flatum uitae, cum factus est homo in animam uiuam); tamquam diceretur: "Terra es animata, quod non eras; terra eris exanimis, sicut eras"; quod sunt et antequam putrescant omnia corpora mortuorum; quod erunt et illa, si morientur, ubicumque moriantur, cum uita carebunt, quam continuo receptura sunt. Sic ergo ibunt in terram, quia ex uiuis hominibus terra erunt, quem ad modum it in cinerem, quod fit cinis; it in uetustatem, quod fit uetus; it in testam, quod ex luto fit testa; et alia sescenta sic loquimur. Quo modo autem sit futurum, quod nunc pro nostrae ratiunculae uiribus utcumque conicimus, tunc erit potius, ut nosse possimus. Resurrectionem quippe mortuorum futuram et in carne, quando Christus uenturus est uiuos iudicaturus et mortuos, oportet, si Christiani esse uolumus, ut credamus; sed non ideo de hac re inanis est fides nostra si, quem ad modum futura sit, perfecte conprehendere non ualemus.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
