# De Civitate Dei 20.1.39-40

Augustine, De Civitate Dei, 20.1.39 to 20.1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/20.1.39

Verum iam, sicut <supra> promisimus, de hoc iudicio Dei nouissimo etiam prophetici ueteres libri quid praenuntiauerint, quantum satis esse uidebitur, debemus ostendere; quae, sicut arbitror, non tanta mora necesse erit tractari et exponi, si istis, quae praemisimus, lector curauerit adiuuari. [XXI] Propheta Esaias: Resurgent, inquit, mortui et resurgent qui erant in sepulcris, et laetabuntur omnes qui sunt in terra; ros enim, qui abs te est, sanitas illis est; terra uero impiorum cadet. Totum illud superius ad resurrectionem pertinet beatorum. Quod autem ait: Terra uero impiorum cadet, bene intellegitur dictum: "Corpora uero impiorum ruina damnationis excipiet." Iam porro si de bonorum resurrectione quod dictum est diligentius et distinctius uelimus intueri, ad primam referendum est quod dictum est: Resurgent mortui; ad secundam uero quod sequitur: Et resurgent qui erant in sepulcris. Iam si et illos inquiramus sanctos, quos hic uiuos inuenturus est Dominus, eis congrue deputabitur quod adiunxit: Et laetabuntur omnes qui sunt in terra; ros enim, qui abs te est, sanitas illis est. Sanitatem loco isto inmortalitatem rectissime accipimus; ea namque est plenissima sanitas, quae non reficitur alimentis tamquam cotidianis medicamentis. Item de iudicii die spem prius dans bonis, deinde terrens malos idem propheta sic loquitur: Haec dicit Dominus: Ecce ego declino in eos ut flumen pacis et ut torrens inundans gloriam gentium. Filii eorum super umeros portabuntur et super genua consolabuntur. Quem ad modum si quem mater consoletur, ita ego uos consolabor; et in Hierusalem consolabimini, et uidebitis, et gaudebit cor uestrum et ossa uestra ut herba exorientur. Et cognoscetur manus Domini colentibus eum, et comminabitur contumacibus. Ecce enim Dominus ut ignis ueniet, et ut tempestas currus eius, reddere in indignatione uindictam et uastationem in flamma ignis. In igne enim Domini iudicabitur omnis terra et in gladio eius omnis caro; multi uulnerati erunt a Domino. In bonorum promissione flumen pacis profecto abundantiam pacis illius debemus accipere, qua maior esse non possit. Hac utique in fine rigabimur; de qua in praecedenti libro abundanter locuti sumus. Hoc flumen se in eos declinare dicit, quibus tantam beatitudinem pollicetur, ut intellegamus in illius felicitatis regione, quae in caelis est, hoc flumine omnia satiari; sed quia et terrenis corporibus pax incorruptionis atque inmortalitatis inde influet, ideo declinare se dixit hoc flumen, ut de supernis quodam modo etiam inferiora perfundat et homines aequales angelis reddat. Hierusalem quoque, non illam quae seruit cum filiis suis, sed liberam matrem nostram intellegamus secundum apostolum aeternam in caelis. Ibi post labores aerumnarum curarumque mortalium consolabimur, tamquam paruuli eius in umeris genibusque portati. Rudes enim nos et nouos blandissimis adiutoriis insolita nobis beatitudo illa suscipiet. Ibi uidebimus, et gaudebit cor nostrum. Nec expressit quid uidebimus; sed quid nisi Deum? ut impleatur in nobis promissum euangelicum: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum uidebunt, et omnia illa, quae nunc non uidemus, credentes autem pro modulo capacitatis humanae longe minus quam sunt atque incomparabiliter cogitamus. Et uidebitis, inquit, et gaudebit cor uestrum. Hic creditis, ibi uidebitis.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
