Latin
20.1.48 to 20.1.49
Augustine, De Civitate Dei 20.1.48-49
Not analysed yet
facem ducens multa cum luce cucurrit, et Idaea se condidit silua. Hoc autem quod de psalmo commemoraui, nullum caelorum uidetur relinquere, quod periturum esse non dixerit. Vbi enim dicitur: Opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt, quam nullum eorum ab opere Dei, tam nullum eorum a perditione secernitur. Non enim dignabuntur de Petri apostoli locutione, quem uehementer oderunt, Hebraeorum defendere pietatem, deorum suorum oraculis adprobatam, ut saltem, ne totus mundus periturus esse credatur, sic a toto pars accipiatur in eo, quod dictum est: Ipsi peribunt, cum soli caeli infimi perituri sint, quem ad modum in apostolica illa epistula a toto pars accipitur, quod diluuio perisse dictus est mundus, quamuis sola eius cum suis caelis pars ima perierit. Sed quia hoc, ut dixi, non dignabuntur, ne uel apostoli Petri adprobent sensum, uel tantum concedant conflagrationi nouissimae, quantum dicimus ualuisse diluuium, qui nullis aquis, nullis flammis totum genus humanum perire posse contendunt: restat ut dicant, quod propterea dii eorum Hebraeam sapientiam laudauerint, quia istum psalmum non legerant. In psalmo etiam quadragensimo nono de iudicio Dei nouissimo intellegitur dictum: Deus manifestus ueniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu eius ardebit, et in circuitu eius tempestas ualida. Aduocabit caelum sursum et terram discernere populum suum. Congregate illi iustos eius, qui disponunt testamentum eius super sacrificia. Hoc nos de Domino Iesu Christo intellegimus, quem speramus de caelo esse uenturum ad uiuos et mortuos iudicandos. Manifestus enim ueniet inter iustos et iniustos iudicaturus iuste, qui prius uenit occultus ab iniustis iudicandus iniuste. Ipse, inquam, manifestus ueniet et non silebit, id est, in uoce iudicis euidens apparebit, qui prius cum uenisset occultus, ante iudicem siluit, quando sicut ouis ad immolandum ductus est et sicut agnus coram tondente fuit sine uoce, quem ad modum de illo per Esaiam legimus prophetatum et in euangelio uidemus impletum. De igne uero et tempestate, cum in Esaiae prophetia tale aliquid tractaremus, quo modo essent haec intellegenda, iam diximus. Quod uero dictum est: Aduocabit caelum sursum; quoniam sancti et iusti recte caelum appellantur, nimirum hoc est, quod ait apostolus: Simul cum illis rapiemur in nubibus in obuiam Christo in aera. Nam secundum litterae superficiem, quo modo aduocatur caelum sursum, quasi possit esse nisi sursum? Quod autem adiunctum est: Et terram discernere populum suum, si tantummodo subaudiatur aduocabit, id est aduocabit et terram, nec subaudiatur sursum, hunc uidetur habere sensum secundum rectam fidem, ut caelum intellegatur in eis, qui cum illo iudicaturi sunt, et terra in eis, qui iudicandi sunt; ut aduocabit caelum sursum non hic intellegamus "rapiet in aera", sed "in iudiciarias eriget sedes". Potest et illud intellegi aduocabit caelum sursum "aduocabit angelos in supernis et excelsis locis, cum quibus descendat ad faciendum iudicium"; aduocabit et terram, id est homines in terra utique iudicandos. Si autem utrumque subaudiendum est, cum dicitur et terram, id est et aduocabit et sursum, ut iste sit sensus: Aduocabit caelum sursum, et terram aduocabit sursum: nihil melius intellegi existimo quam omnes qui rapientur in obuiam Christo in aera, sed caelum dictum propter animas, terram propter corpora. Discernere porro populum populum, quid est nisi per iudicium separare bonos a malis, tamquam oues ab haedis? Deinde conuersio sermonis ad angelos facta est: Congregate illi iustos eius; profecto enim per angelicum ministerium res tanta peragenda est. Si autem quaerimus, quos iustos ei congregaturi sint angeli: Qui disponunt, inquit, testamentum eius super sacrificia. Haec est omnis uita iustorum: disponere testamentum Dei super sacrificia. Aut enim opera misericordiae sunt super sacrificia, id est sacrificiis praeponenda, iuxta sententiam Dei dicentis: Misericordiam uolo quam sacrificium; aut si super sacrificia "in sacrificiis" intellegitur dictum, quo modo super terram fieri dicitur quod fit utique in terra: profecto ipsa opera misericordiae sunt sacrificia, quibus placetur Deo, sicut in libro huius operis decimo me disseruisse reminiscor; in quibus operibus disponunt iusti testamentum Dei, quia propter promissiones, quae nouo eius testamento continentur, haec faciunt. Vnde congregatis sibi iustis suis et ad suam dexteram constitutis nouissimo utique iudicio dicturus est Christus: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi. Esuriui enim, et dedistis mihi manducare, et cetera quae ibi proferuntur de bonorum operibus bonis et eorum praemiis sempiternis per ultimam sententiam iudicantis.