Latin
Book 20
Augustine, De Civitate Dei 20.1.51
Not analysed yet
[XXVI] Volens autem Deus ostendere ciuitatem suam tunc in ista consuetudine non futuram dixit filios Leui oblaturos hostias in iustitia; non ergo in peccato ac per hoc non pro peccato. Vnde intellegi potest in eo quod secutus adiunxit atque ait: Et placebit Domino sacrificium Iudae et Hierusalem, sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus, frustra sibi Iudaeos secundum legem ueteris testamenti sacrificiorum suorum praeterita tempora polliceri. Non enim tunc in iustitia, sed in peccatis hostias offerebant, quando pro peccatis praecipue ac primitus offerebant, usque adeo ut sacerdos ipse, quem debemus utique credere ceteris fuisse iustiorem, secundum Dei mandatum soleret pro suis primum offerre peccatis, deinde pro populi. Quapropter exponere nos oportet, quo modo sit accipiendum quod dictum est: Sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus. Fortassis enim tempus illud commemorat, quo primi homines in paradiso fuerunt. Tunc enim puri atque integri ab omni sorde ac labe peccati se ipsos Deo mundissimas hostias offerebant; ceterum ex quo commissae praeuaricationis causa inde dimissi sunt atque humana in eis natura damnata est, excepto uno Mediatore et post lauacrum regenerationis quibusque adhuc paruulis nemo mundus a sorde, sicut scriptum est, nec infans, cuius est unius diei uita super terram. Quod si respondetur etiam eos merito dici posse offerre hostias in iustitia, qui offerunt in fide (iustus enim ex fide uiuit; quamuis se ipsum seducat, si dixerit se non habere peccatum, et ideo non dicat, quia ex fide uiuit): numquid dicturus est quispiam hoc fidei tempus illi fini esse coaequandum, quando igne iudicii nouissimi mundabuntur, qui offerant hostias in iustitia? Ac per hoc quoniam post talem mundationem nullum peccatum iustos habituros esse credendum est, profecto illud tempus, quantum adtinet ad non habere peccatum, nulli tempori comparandum est, nisi quando primi homines in paradiso ante praeuaricationem innocentissima felicitate uixerunt. Recte itaque intellegitur hoc significatum esse, cum dictum est: Sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus. Nam et per Esaiam postea quam caelum nouum et terra noua promissa est, inter cetera, quae ibi de sanctorum beatitudine per allegorias et aenigmata exequitur, quibus expositionem congruam reddere nos prohibuit uitandae longitudinis cura: Secundum dies, inquit, ligni uitae erunt dies populi mei. Quis autem sacras litteras adtigit et ignorat ubi Deus plantauerit lignum uitae, a cuius cibo separatis illis hominibus, quando eos sua de paradiso eiecit iniquitas, eidem ligno circumposita est ignea terribilisque custodia?