Latin
20.1.54 to 20.1.55
Augustine, De Civitate Dei 20.1.54-55
Not analysed yet
[XXVII] Illud etiam, quod aliud agens in octauo decimo libro ex isto propheta posui, ad iudicium. nouissimum pertinet, ubi ait: Erunt mihi, dicit Dominus omnipotens, in die qua ego facio in adquisitionem, et eligam eos sicut eligit homo filium suum quo seruit ei; et conuertar et uidebitis quid sit inter iustum et iniquum, et inter seruientem Deo et eum qui non seruit ei. Quia ecce dies uenit ardens sicut clibanus et comburet eos, et erunt omnes alienigenae et uniuersi, qui faciunt iniquitatem, stipula, et succendet eos dies ueniens, dicit Dominus omnipotens, et non relinquetur in eis radix neque ramus. Et orietur uobis, qui timetis nomen meum, sol iustitiae, et sanitas in pinnis eius, et egrediemini et salidis sicut uituli de uinculis relaxati; et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub pedibus uestris, dicit Dominus omnipotens. Haec distantia praemiorum atque poenarum iustos dirimens ab iniustis, quae sub io sole in huius uitae uanitate non cernitur, quando sub illo sole iustitiae in illius uitae manifestatione clarebit, tunc profecto erit iudicium quale numquam fuit. [XXVIII] Quod uero subiungit idem propheta: Mementote legis Moysi seruo meo, quam mandaui ei in Choreb ad omnem Israel, praecepta et iudicia oportune commemorat post declaratum futurum tam magnum inter obseruatores legis contemptoresque discrimen; simul etiam ut discant legem spiritaliter intellegere et inueniant in ea Christum, per quem iudicem facienda est inter bonos et malos ipsa discretio. Non enim frustra idem Dominus ait Iudaeis: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Carnaliter quippe accipiendo legem et eius promissa terrena rerum caelestium figuras esse nescientes in illa murmura conruerunt, ut dicere auderent: Vanus est qui seruit Deo, et quid amplius, quia custodiuimus mandata eius et quia ambulauimus supplices ante faciem Domini omnipotentis? Et nunc nos beatos dicimus alienos, et aedificantur omnes qui faciunt iniquitatem. Quibus eorum uerbis quodam modo propheta compulsus est nouissimum praenuntiare iudicium, ubi mali nec saltem falso sint beati, sed apertissime miserrimi appareant, et boni nulla temporali saltem miseria laborent, sed clara ac sempiterna beatitudine perfruantur. Dixerat quippe istorum talia quaedam uerba etiam superius dicentium: Omnis, qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent. Ad haec, inquam, contra Deum murmura peruenerunt legem Moysi accipiendo carnaliter. Vnde et ille in psalmo septuagensimo secundo paene commotos dicit fuisse pedes suos et effusos gressus suos, utique in lapsum, quia zelauit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens; ita ut inter cetera diceret: Quo modo sciuit Deus, et si est scientia in Altissimo? diceret etiam: Numquid uano iustificaui cor meum et laui in innocentibus manus meas? Vt autem solueret hanc difficillimam quaestionem, quae fit, cum uidentur boni esse miseri et felices mali: Hoc, inquit, labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei et intellegam in nouissima. Iudicio quippe nouissimo non sic erit; sed in aperta iniquorum miseria et aperta felicitate iustorum longe quam nunc est aliud apparebit.