# De Civitate Dei 20.1.9-10

Augustine, De Civitate Dei, 20.1.9 to 20.1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/20.1.9

Multa praetereo, quae de ultimo iudicio ita dici uidentur, ut diligenter considerata reperiantur ambigua uel magis ad aliud pertinentia, siue scilicet ad eum Saluatoris aduentum, quo per totum hoc tempus in ecclesia sua uenit, hoc est in membris suis, particulatim atque paulatim, quoniam tota corpus est eius; siue ad excidium terrenae Hierusalem; quia et de illo cum loquitur, plerumque sic loquitur, tamquam de fine saeculi atque illo die iudicii nouissimo et magno loquatur; ita ut dinosci non possit omnino, nisi ea, quae apud tres euangelistas Matthaeum, Marcum et Lucam de hac re similiter dicta sunt, inter se omnia conferantur. Quaedam quippe alter obscurius, alter explicat planius, ut ea, quae ad unam rem pertinentia dicuntur, appareat unde dicantur. Quod facere utcumque curaui in quadam epistula, quam rescripsi ad beatae memoriae uirum Hesychium, Salonitanae urbis episcopum, cuius epistulae titulus est: De fine saeculi. Proinde iam illud hic dicam, quod in euangelio secundum Matthaeum de separatione bonorum et malorum legitur per iudicium praesentissimum atque nouissimum Christi. Cum autem uenierit, inquit, filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem, sicut pastor segregat oues ab haedis, et statuet oues quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet rex his, qui a dextris eius erunt: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundo. Esuriui enim, et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; <infirmus, et uisitastis me;> in carcere eram, et uenistis ad me. Tunc respondebunt ei iusti dicentes : Domine, quando te uidimus esurientem, et pauimus; sitientem, et dedimus potum? Quando autem te uidimus hospitem, et collegimus te; aut nudum, et cooperuimus te? Aut quando te uidimus infirmum aut in carcere, et uenimus ad te? Et respondens rex dicet illis; Amen dico uobis, quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet, inquit, et his qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est zabulo et angelis eius. Deinde similiter etiam his enumerat, quod illa non fecerint, quae dextros fecisse memorauit. Similiterque interrogantibus, quando eum uiderint in horum indigentia constitutum: quod minimis suis non factum est, sibi factum non fuisse respondet; sermonemque concludens: Et ibunt, inquit, hi in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam. Iohannes uero euangelista apertissime narrat eum in resurrectione mortuorum futurum praedixisse iudicium. Cum enim dixisset: Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum; protinus addidit: Amen, amen dico uobis, quia, qui uerbum meum audit et credit ei qui misit me, habet uitam aeternam, et in iudicium non uenit, sed transiit a morte in uitam. Ecce hic dixit fideles suos in iudicium non uenire. Quo modo ergo per iudicium separabuntur a malis et ad eius dexteram stabunt, nisi quia hoc loco iudicium pro damnatione posuit? In tale quippe iudicium non uenient, qui audiunt uerbum eius et credunt ei, qui misit illum.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
