# De Civitate Dei 21.1.1-2

Augustine, De Civitate Dei, Book 21, lines 21.1.1-21.1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/21.1.1

[I] Cum per Iesum Christum Dominum nostrum, iudicem uiuorum atque mortuorum, ad debitos fines ambae peruenerint ciuitates, quarum est una Dei, altera diaboli, cuius modi supplicium sit futurum diaboli et omnium ad eum pertinentium, in hoc libro nobis, quantum ope diuina ualebimus, diligentius disputandum est. Ideo autem hunc tenere ordinem malui, et postea disseram de felicitate sanctorum, quoniam utrumque cum corporibus erit et incredibilius uidetur esse in aeternis corpora durare cruciatibus quam sine dolore ullo in aeterna beatitudine permanere; ac per hoc cum illam poenam non debere esse incredibilem demonstrauero, adiuuabit me plurimum, ut multo facilius omni carens molestia inmortalitas corporis in sanctis futura credatur. Nec a diuinis ordo iste abhorret eloquiis, ubi aliquando quidem bonorum beatitudo prius ponitur, ut est illud: Qui bona fecerunt, in resurrectionem uitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem iudicii; sed aliquando et posterius, ut est: Mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et mittent in caminum ignis ardentem; illic erit fletus et stridor dentium; tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui, et illud: Sic ibunt isti in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam, et in prophetis, quod commemorare longum est, nunc ille, nunc iste ordo, si quis inspiciat, inuenitur. Sed ego istum qua causa elegerim, dixi.
[II] Quid igitur ostendam, unde conuincantur increduli, posse humana corpora animata atque uiuentia non solum numquam morte dissolui, sed in aeternorum quoque ignium durare tormentis? Nolunt enim hoc ad Omnipotentis nos referre potentiam, sed aliquo exemplo persuaderi sibi flagitant. Quibus si respondebimus esse animalia profecto corruptibilia, quia mortalia, quae tamen in mediis ignibus uiuant; nonnullum etiam genus uermium in aquarum calidarum scaturrigine reperiri, quarum feruorem nemo inpune contrectat; illos autem non solum sine ulla sui laesione ibi esse, sed extra esse non posse: aut nolunt credere, si ostendere non ualemus; aut, si ualuerimus siue oculis demonstrare res ipsas siue per testes idoneos edocere, non satis esse hoc ad exemplum rei, de qua quaestio est, eadem infidelitate contendent, quia haec animalia nec semper uiuunt et in illis feruoribus sine doloribus uiuunt; suae quippe naturae conuenientibus uegetantur illis, non cruciantur elementis; quasi non incredibilius sit uegetari quam cruciari talibus rebus. Mirabile est enim dolere in ignibus et tamen uiuere, sed mirabilius uiuere in ignibus nec dolere. Si autem hoc creditur, cur non et illud?

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
