Latin
Book 21, lines 21.1.12-21.1.18
Augustine, De Civitate Dei 21.1.12-18
Not analysed yet
Quam ob rem si tot et tanta mirifica, quae *mhxanh/mata appellant, Dei creatura utentibus humanis artibus fiunt, ut ea qui nesciunt opinentur esse diuina (unde factum est, ut in quodam templo lapidibus magnetibus in solo et camera proportione magnitudinis positis simulacrum ferreum aeris illius medio inter utrumque lapidem ignorantibus, quid sursum esset ac deorsum, quasi numinis potestate penderet; quale aliquid etiam in illa lucerna Veneris de lapide asbesto ab artifice fieri potuisse iam diximus); si magorum opera, quos nostra scriptura ueneficos et incantatores uocat, in tantum daemones extollere potuerunt, ut congruere hominum sensibus sibi nobilis poeta uideretur, de quadam femina, quae tali arte polleret, dicens:
Haec se carminibus promittit soluere mentes
Quas uelit, ast aliis duras inmittere curas,
Sistere aquam fluuiis et uertere sidera retro;
Nocturnosque ciet manes: mugire uidebis
Sub pedibus terram et descendere montibus ornos: quanto magis Deus potens est facere quae infidelibus sunt incredibilia, sed illius facilia potestati; quando quidem ipse lapidum aliarumque uim rerum et hominum ingenia, qui ea miris utuntur modis, angelicasque naturas omnibus terrenis potentiores animantibus condidit, uniuersa mirabilia mirabili uincente uirtute et operandi iubendi sinendique sapientia, utens omnibus tam mirabiliter, quam creauit.
[VII] Cur itaque facere non possit Deus, ut et resurgant corpora mortuorum et igne aeterno crucientur corpora damnatorum, qui fecit mundum in caelo in terra, in aere in aquis innumerabilibus miraculis plenum, cum sit omnibus quibus plenus est procul dubio maius et excellentius etiam mundus ipse miraculum? Sed isti, cum quibus uel contra quos agimus, qui et Deum esse credunt, a quo factus est mundus, et deos ab illo factos, per quos ab illo administratur mundus, et miraculorum effectrices siue spontaneorum siue cultu et ritu quolibet impetratorum siue etiam magicorum mundanas uel non negant uel insuper et praedicant potestates, quando eis rerum uim mirabilem proponimus aliarum, quae nec animalia sunt rationalia nec ulla ratione praediti spiritus, sicut sunt ea, quorum pauca commemorauimus, respondere adsolent: "Vis est ista naturae, natura eorum sic sese habet, propriarum sunt istae efficaciae naturarum." Tota itaque ratio est, cur Agrigentinum salem flamma fluere faciat, aqua crepitare, quia haec est natura eius. At hoc esse potius contra naturam uidetur, quae non igni, sed aquae dedit salem soluere, torrere autem igni, non aquae. Sed ista, inquiunt, salis huius naturalis est uis, ut his contraria patiatur. Haec igitur ratio redditur et de illo fonte Garamantico, ubi una uena friget diebus, noctibus feruet, ui utraque molesta tangentibus; haec et de illo alio, qui cum sit contrectantibus frigidus et facem sicut alii fontes extinguat accensam, dissimiliter tamen atque mirabiliter idem ipse accendit extinctam; haec et de lapide asbesto, qui cum ignem nullum habeat proprium, accepto tamen sic ardet alieno, ut non possit extingui; haec de ceteris, quae piget retexere, quibus licet uis insolita contra naturam inesse uideatur, alia tamen de illis non redditur ratio, nisi ut dicatur hanc eorum esse naturam. Breuis sane ista est ratio, fateor, sufficiensque responsio. Sed cum Deus auctor sit naturarum omnium, cur nolunt fortiorem nos reddere rationem, quando aliquid uelut inpossibile nolunt credere eisque redditionem rationis poscentibus respondemus hanc esse uoluntatem omnipotentis Dei? qui certe non ob aliud uocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid uult potest, qui potuit creare tam multa, quae nisi ostenderentur aut a credendis hodieque dicerentur testibus, profecto inpossibilia putarentur, non solum quae ignotissima apud nos, uerum etiam quae notissima posui. Illa enim quae [apud nos] praeter eos, quorum de his libros legimus, non habent testem et ab eis conscripta sunt, qui non sunt diuinitus docti atque humanitus falli forte potuerunt, licet cuique sine recta reprehensione non credere.