Latin
Book 21, lines 21.1.22-21.1.24
Augustine, De Civitate Dei 21.1.22-24
Not analysed yet
Sistere aquam fluuiis et uertere sidera retro. Nam et fluuium stetisse superius inferiusque fluxisse, cum populus Dei ductore supra memorato Iesu Naue uiam carperet, et Helia propheta transeunte ac postea discipulo eius Helisaeo id esse factum in sacris litteris legimus, et retro uersum fuisse maximum sidus regnante Ezechia modo commemorauimus. Quod uero de Lucifero Varro scripsit, non est illic dictum alicui petenti homini id fuisse concessum.
Non ergo de notitia naturarum caliginem sibi faciant infideles, quasi non possit in aliqua re diuinitus fieri aliud, quam in eius natura per humanam suam experientiam cognouerunt; quamuis et ipsa, quae in rerum natura omnibus nota sunt, non minus mira sint, essentque stupenda considerantibus cunctis, si solerent homines mirari mira nisi rara. Quis enim consulta ratione non uideat in hominum innumerabili numerositate et tanta naturae similitudine ualde mirabiliter sic habere singulos singulas facies, ut nisi inter se similes essent, non discerneretur species eorum ab animalibus ceteris; et rursum nisi inter se dissimiles essent, non discernerentur singuli ab hominibus ceteris? Quos ergo similes confitemur, eosdem dissimiles inuenimus. Sed mirabilior est consideratio dissimilitudinis, quoniam similitudinem iustius uidetur exposcere natura communis. Et tamen quoniam quae sunt rara ipsa sunt mira, multo amplius admiramur quando duos ita similes reperimus, ut in eis discernendis aut semper aut frequenter erremus.
Sed quod dixi scriptum a Varrone, licet eorum sit historicus idemque doctissimus, fortasse uere factum esse non credunt; aut quia non diu mansit alius eiusdem sideris cursus, sed reditum est ad solitum, minus isto mouentur exemplo. Habent ergo aliud, quod etiam nunc possit ostendi eisque puto debere sufficere, quo commoneantur, cum aliquid aduerterint in aliqua institutione naturae eamque sibi notissimam fecerint, non se inde Deo debere praescribere, quasi eam non possit in longe aliud, quam eis cognita est, uertere atque mutare. Terra Sodomorum non fuit utique ut nunc est, sed iacebat simili ceteris facie eademque uel etiam uberiore fecunditate pollebat; nam Dei paradiso in diuinis eloquiis comparata est. Haec postea quam tacta de caelo est, sicut illorum quoque adtestatur historia et nunc ab eis qui ueniunt ad loca illa conspicitur, prodigiosa fuligine horrori est et poma eius interiorem fauillam mendaci superficie maturitatis includunt. Ecce non erat talis, et talis est. Ecce a conditore naturarum natura eius in hanc foedissimam diuersitatem mirabili mutatione conuersa est; et quod post tam longum accidit tempus, tam longo tempore perseuerat.