# De Civitate Dei 21.1.25-26

Augustine, De Civitate Dei, Book 21, lines 21.1.25-21.1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/21.1.25

Sicut ergo non fuit inpossibile Deo, quas uoluit instituere, sic ei non est inpossibile, in quidquid uoluerit, quas instituit, mutare naturas. Vnde illorum quoque miraculorum multitudo siluescit, quae monstra ostenta, portenta prodigia nuncupantur; quae recolere et commemorare si uelim, huius operis quis erit finis? Monstra sane dicta perhibent a monstrando, quod aliquid significando demonstrent, et ostenta ab ostendendo, et portenta a portendendo, id est praeostendendo, et prodigia, quod porro dicant, id est futura praedicant. Sed uiderint eorum coniectores, quo modo ex eis siue fallantur siue instinctu spirituum, quibus cura est tali poena dignos animos hominum noxiae curiositatis retibus implicare, etiam uera praedicant siue multa dicendo aliquando in aliquid ueritatis incurrant. Nobis tamen ista, quae uelut contra naturam fiunt et contra naturam fieri dicuntur (quo more hominum locutus est et apostolus dicendo contra naturam in olea insitum oleastrum factum esse participem pinguedinis oleae) et monstra ostenta, portenta prodigia nuncupantur, hoc monstrare debent, hoc ostendere uel praeostendere, hoc praedicere, quod facturus sit Deus, quae de corporibus hominum se praenuntiauit esse facturum, nulla impediente difficultate, nulla praescribente lege naturae. Quo modo autem praenuntiauerit, satis in libro superiore docuisse me existimo, decerpendo de scripturis sanctis et nouis et ueteribus non quidem omnia ad hoc pertinentia, sed quae sufficere huic operi iudicaui.
[IX] Quod igitur de sempiterno supplicio damnatorum per suum prophetam Deus dixit, fiet, omnino fiet: Vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur. Ad hoc enim uehementius commendandum etiam Dominus Iesus, cum membra quae hominem scandalizant pro his hominibus poneret, quos ut sua membra dextra quis diligit, eaque praeciperet amputari: Bonum est tibi, inquit, debilem introire in uitam quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. Similiter de pede: Bonum est tibi, inquit, claudum introire in uitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis, ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. Non aliter ait et de oculo: Bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur. Non eum piguit uno loco eadem uerba ter dicere. Quem non terreat ista repetitio et illius poenae commendatio tam uehemens ore diuino?

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
