# De Civitate Dei 21.1.52-54

Augustine, De Civitate Dei, Book 21, lines 21.1.52-21.1.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/21.1.52

[XIX] Item sunt alii ab aeterno supplicio liberationem nec ipsis saltem omnibus hominibus promittentes, sed tantummodo Christi baptismate ablutis, qui participes fiunt corporis eius, quomodolibet uixerint, in quacumque haeresi uel impietate fuerint, propter illud quod ait Iesus: Hic est panis qui de caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducauerit, non moriatur. Ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi. Si quis manducauerit ex hoc pane, uiuet in aeternum. Ab aeterna ergo morte, inquiunt, necesse est istos erui et ad uitam aeternam quandocumque perduci.
[XX] Item sunt, qui hoc nec omnibus habentibus baptismatis Christi et eius corporis sacramentum, sed solis catholicis quamuis male uiuentibus pollicentur, quia non solo sacramento, sed re ipsa manducauerunt corpus Christi, in ipso eius corpore constituti, de quo dicit apostolus: Vnus panis, unum corpus multi sumus; ut, etiamsi postea in aliquam haeresim uel etiam in gentilium idolatriam lapsi fuerint, tantum quia in corpore Christi, id est in catholica ecclesia, sumpserunt baptismum Christi et manducauerunt corpus Christi, non moriantur in aeternum, sed uitam quandoque consequantur aeternam; atque illa omnis impietas, quanto maior fuerit, non eis ualeat ad aeternitatem, sed ad diuturnitatem magnitudinemque poenarum.
[XXI] Sunt autem, qui propter id quod scriptum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit, non nisi in ecclesia catholica perseuerantibus, quamuis in ea male uiuentibus, hoc promittunt, per ignem uidelicet saluandis merito fundamenti, de quo ait apostolus: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Christus Iesus. Si quis autem aedificat super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam: uniuscuiusque opus manifestabitur; dies enim declarabit, quoniam in igne reuelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. Si cuius opus permanserit quod superaedificauit, mercedem accipiet, Si cuius autem opus arserit, damnum patietur; ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. Dicunt ergo cuiuslibet uitae catholicum Christianum Christum habere in fundamento, quod fundamentum nulla haeresis habet a corporis eius unitate praecisa; et ideo propter hoc fundamentum, etiamsi malae uitae fuerit catholicus Christianus, uelut qui superaedificauerit ligna, fenum, stipulam, putant eum saluum fieri per ignem, id est post poenas ignis illius liberari, quo igne in ultimo iudicio punientur mali.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
