Latin
Book 21, lines 21.1.7-21.1.8
Augustine, De Civitate Dei 21.1.7-8
Not analysed yet
Intueamur etiam miraculum calcis. Excepto eo, de quo iam satis diximus, quod igne candicat, quo alia taetra redduntur, etiam occultissime ab igne ignem concipit eumque iam gleba tangentibus frigida tam latenter seruat, ut nulli nostro sensui prorsus appareat, sed compertus experimento, etiam dum non apparet, sciatur inesse sopitus. Propter quod eam uiuam calcem loquimur, uelut ipse ignis latens anima sit inuisibilis uisibilis corporis. Iam uero quam mirum est, quod, cum extinguitur, tunc accenditur! Vt enim occulto igne careat, aquae infunditur aquaue perfunditur, et cum ante sit frigida, inde feruescit, unde feruentia cuncta frigescunt. Velut expirante ergo illa gleba discedens ignis, qui latebat, apparet, ac deinde tamquam morte sic frigida est, ut adiecta unda non sit arsura et quam calcem uocabamus uiuam, uocemus extinctam. Quid est quod huic miraculo addi posse uideatur? et tamen additur. Nam si non adhibeas aquam, sed oleum, quod magis fomes est ignis, nulla eius perfusione uel infusione feruescit. Hoc miraculum si de aliquo Indico lapide legeremus siue audiremus et in nostrum experimentum uenire non posset, profecto aut mendacium putaremus aut certe granditer miraremur. Quarum uero rerum ante nostros oculos cotidiana documenta uersantur, non genere minus mirabili, sed ipsa assiduitate uilescunt, ita ut ex ipsa India, quae remota est pars orbis a nobis, desierimus nonnulla mirari, quae ad nos potuerunt miranda perduci.
Adamantem lapidem multi apud nos habent et maxime aurifices insignitoresque gemmarum, qui lapis nec ferro nec igni nec alia ui ulla perhibetur praeter hircinum sanguinem uinci. Sed qui eum habent atque nouerunt, numquid ita mirantur ut hi, quibus primum potentia eius ostenditur? Quibus autem non ostenditur, fortasse nec credunt; aut si credunt, inexperta mirantur; et si contigerit experiri, adhuc quidem mirantur insolita, sed assiduitas experiendi paulatim subtrahit admirationis incitamentum. Magnetem lapidem nouimus mirabilem ferri esse raptorem; quod cum primum uidi, uehementer inhorrui. Quippe cernebam a lapide ferreum anulum raptum atque suspensum; deinde tamquam ferro, quod rapuerat, uim dedisset suam communemque fecisset, idem anulus alteri admotus est eundemque suspendit, atque ut ille prior lapidi, sic alter anulus priori anulo cohaerebat; accessit eodem modo tertius, accessit et quartus; iamque sibi per mutua circulis nexis non implicatorum intrinsecus, sed extrinsecus adhaerentium quasi catena pependerat anulorum. Quis istam uirtutem lapidis non stuperet, quae illi non solum inerat, uerum etiam per tot suspensa transibat et inuisibilibus ea uinculis subligabat? Sed multo est mirabilius, quod a fratre et coepiscopo meo Seuero Mileuitano de isto lapide comperi. Se ipsum namque uidisse narrauit, quem ad modum Bathanarius quondam comes Africae, cum apud eum conuiuaretur episcopus, eundem protulerit lapidem et tenuerit sub argento ferrumque super argentum posuerit; deinde sicut subter mouebat manum, qua lapidem tenebat, ita ferrum desuper mouebatur, atque argento medio nihilque patiente concitatissimo cursu ac recursu infra lapis ab homine, supra ferrum rapiebatur a lapide. Dixi quod ipse conspexi, dixi quod ab illo audiui, cui tamquam ipse uiderim credidi. Quid etiam de isto magnete legerim dicam. Quando iuxta eum ponitur adamans, non rapit ferrum, et si iam rapuerat, ut ei propinquauerit, mox remittit. India mittit hos lapides; sed si eos nos cognitos iam desistimus admirari, quanto magis illi, a quibus ueniunt, si eos facillimos habent, sic forsitan habent, ut nos calcem, quam miro modo aqua feruescentem, qua solet ignis extingui, et oleo non feruescentem, quo solet ignis accendi, quia in promptu nobis est, non miramur.