# De Civitate Dei 21.1.74

Augustine, De Civitate Dei, Book 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/21.1.74

Oratio uero cotidiana, quam docuit ipse Iesus, unde et dominica nominatur, delet quidem cotidiana peccata, cum cotidie dicitur: Dimitte nobis debita nostra, atque id quod sequitur non solum dicitur, sed etiam fit: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; sed quia fiunt peccata, ideo dicitur, non ut ideo fiant, quia dicitur. Per hanc enim nobis uoluit Saluator ostendere, quantumlibet iuste in huius uitae caligine atque infirmitate uiuamus, non nobis deesse peccata, pro quibus dimittendis debeamus orare et eis, qui in nos peccant, ut et nobis ignoscatur, ignoscere. Non itaque propterea Dominus ait: Si dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis et pater uester peccata uestra, ut de hac oratione confisi securi cotidiana scelera faceremus, uel potentia qua non timeremus hominum leges uel astutia qua ipsos homines falleremus; sed ut per illam disceremus non putare nos esse sine peccatis, etiamsi a criminibus essemus inmunes; sicut etiam legis ueteris sacerdotes hoc ipsum Deus de sacrificiis admonuit, quae iussit eos primum pro suis, deinde pro populi offerre peccatis. Nam et ipsa uerba tanti magistri et Domini nostri uigilanter intuenda sunt. Non enim ait: "Si dimiseritis peccata hominibus, et pater uester dimittet uobis qualiacumque peccata", sed ait: Peccata uestra. Cotidianam quippe orationem docebat et iustificatis utique discipulis loquebatur. Quid est ergo: Peccata uestra nisi "peccata sine quibus nec uos eritis, qui iustificati et sanctificati estis"? Vbi ergo illi, qui per hanc orationem occasionem perpetrandorum cotidie scelerum quaerunt, dicunt Dominum significasse etiam magna peccata, quoniam non dixit: "Dimittet uobis parua", sed peccata uestra: ibi nos considerantes qualibus loquebatur et audientes dictum peccata uestra nihil aliud debemus existimare quam parua, quoniam talium iam non erant magna. Verum tamen nec ipsa magna, a quibus omnino mutatis in melius moribus recedendum est, dimittuntur orantibus, nisi fiat quod ibi dicitur: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si enim minima peccata, sine quibus non est etiam uita iustorum, aliter non remittuntur: quanto magis multis et magnis criminibus inuoluti, etiamsi ea perpetrare iam desinant, nullam indulgentiam consequuntur, si ad remittendum aliis, quod in eos quisque peccauerit, inexorabiles fuerint, cum dicat Dominus: Si autem non dimiseritis hominibus, neque pater uester dimittet uobis. Ad hoc enim ualet quod etiam Iacobus apostolus ait iudicium futurum sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. Venire quippe debet in mentem etiam seruus ille, cui debitori dominus eius relaxauit decem milia talentorum, quae postea iussit ut redderet, quia ipse non misertus est conserui sui, qui ei debebat centum denarios. In his ergo, qui filii sunt promissionis et uasa misericordiae, ualet quod ait idem apostolus consequenter adiungens: Superexultat autem misericordia iudicio, quoniam et illi iusti, qui tanta sanctitate uixerunt, ut alios quoque recipiant in tabernacula aeterna, a quibus amici facti sunt de mammona iniquitatis, ut tales essent, misericordia liberati sunt ab eo, qui iustificat impium, imputans mercedem secundum gratiam, non secundum debitum. In eorum quippe numero est apostolus, qui dicit: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
