Latin
Book 21, lines 21.1.75-21.1.77
Augustine, De Civitate Dei 21.1.75-77
Not analysed yet
Illi autem, qui recipiuntur a talibus in tabernacula aeterna, fatendum est quod non sint his moribus praediti, ut eis liberandis sine suffragio sanctorum sua possit uita sufficere, ac per hoc multo amplius in eis superexultat misericordia iudicio. Nec tamen ideo putandus est quisquam sceleratissimus, nequaquam uita uel bona uel tolerabiliore mutatus, recipi in tabernacula aeterna, quoniam obsecutus est sanctis de mammona iniquitatis, id est de pecunia uel diuitiis, quae male fuerant adquisitae, aut etiamsi bene, non tamen ueris, sed quas iniquitas putat esse diuitias, quoniam nescit quae sint uerae diuitiae, quibus illi abundabant, qui et alios recipiunt in tabernacula aeterna. Est itaque quidam uitae modus nec tam malae, ut his qui eam uiuunt nihil prosit ad capessendum regnum caelorum largitas elemosynarum, quibus etiam iustorum sustentatur inopia et fiunt amici qui in tabernacula aeterna suscipiant, nec tam bonae, ut ad tantam beatitudinem adipiscendam eis ipsa sufficiat, nisi eorum meritis, quos amicos fecerint, misericordiam consequantur (Mirari autem soleo etiam apud Vergilium reperiri istam Domini sententiam, ubi ait: Facite uobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant uos in tabernacula aeterna; cui est et illa simillima: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. Nam cum Elysios campos poeta ille describeret, ubi putant habitare animas beatorum, non solum ibi posuit eos, qui propriis meritis ad illas sedes peruenire potuerunt, sed adiecit atque ait:
Quique sui memores alios fecere merendo,
id est, qui promeruerunt alios eosque sui memores promerendo fecerunt; prorsus tamquam eis dicerent, quod frequentatur ore Christiano, cum se cuique sanctorum humilis quisque commendat et dicit: "Memor mei esto", atque id ut esse possit promerendo efficit.) Sed quis iste sit modus, et quae sint ipsa peccata, quae ita impediunt peruentionem ad regnum Dei, ut tamen sanctorum amicorum meritis inpetrent indulgentiam, difficillimum est inuenire, periculosissimum definire. Ego certe usque ad hoc tempus cum inde satagerem ad eorum indaginem peruenire non potui. Et fortassis propterea latent, ne studium proficiendi ad omnia cauenda peccata pigrescat. Quoniam si scirentur quae uel qualia sint delicta, pro quibus etiam permanentibus nec prouectu uitae melioris absumptis intercessio sit inquirenda et speranda iustorum, eis secura se obuolueret humana segnitia, nec euolui talibus implicamentis ullius uirtutis expeditione curaret, sed tantummodo quaereret aliorum meritis liberari, quos amicos sibi de mammona iniquitatis elemosynarum largitate fecisset. Nunc uero dum uenialis iniquitatis, etiamsi perseueret, ignoratur modus, profecto et studium in meliora proficiendi orando et instando uigilantius adhibetur et faciendi de mammona iniquitatis sanctos amicos cura non spernitur.