# De Civitate Dei 22.1.16-17

Augustine, De Civitate Dei, 22.1.16 to 22.1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/22.1.16

Ac per hoc non est macris pinguibusque metuendum, ne ibi etiam tales sint, quales si possent nec hic esse uoluissent. Omnis enim corporis pulchritudo est partium congruentia cum quadam coloris suauitate. Vbi autem non est partium congruentia, aut ideo quid offendit quia prauum est, aut ideo quia parum, aut ideo quia nimium. Proinde nulla erit deformitas, quam facit incongruentia partium, ubi et quae praua sunt corrigentur, et quod minus est quam decet, unde Creator nouit, inde supplebitur, et quod plus est quam decet, materiae seruata integritate detrahetur. Coloris porro suauitas quanta erit, ubi iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui! Quae claritas in Christi corpore, cum resurrexit, ab oculis discipulorum potius abscondita fuisse quam defuisse credenda est. Non enim eam ferret humanus atque infirmus aspectus, quando ille a suis ita deberet adtendi, ut posset agnosci. Quo pertinuit etiam, ut contrectantibus ostenderet suorum uulnerum cicatrices, ut etiam cibum potumque sumeret, non alimentorum indigentia, sed ea qua et hoc poterat potestate. Cum autem aliquid non uidetur, quamuis adsit, a quibus alia, quae pariter adsunt, uidentur, sicut illam claritatem dicimus adfuisse non uisam, a quibus alia uidebantur: *a)orasi/ Graece dicitur, quod nostri interpretes Latine dicere non ualentes in libro geneseos caecitatem interpretati sunt. Hanc enim sunt passi Sodomitae, quando quaerebant ostium iusti uiri nec poterant inuenire. Quae si fuisset caecitas, qua fit ut nihil possit uideri, non ostium qua ingrederentur, sed duces itineris a quibus inde abducerentur, inquirerent. Nescio quo autem modo sic afficimur amore martyrum beatorum, ut uelimus in illo regno in eorum corporibus uidere uulnerum cicatrices, quae pro Christi nomine pertulerunt; et fortasse uidebimus. Non enim deformitas in eis, sed dignitas erit, et quaedam, quamuis in corpore, non corporis, sed uirtutis pulchritudo fulgebit. Nec ideo tamen si aliqua martyribus amputata et ablata sunt membra, sine ipsis membris erunt in resurrectione mortuorum, quibus dictum est: Capillus capitis uestri non peribit. Sed si hoc decebit in illo nouo saeculo, ut indicia gloriosorum uulnerum in illa inmortali carne cernantur, ubi membra, ut praeciderentur, percussa uel secta sunt, ibi cicatrices, sed tamen eisdem membris redditis, non perditis, apparebunt. Quamuis itaque omnia quae acciderunt corpori uitia tunc non erunt, non sunt tamen deputanda uel appellanda uitia uirtutis indicia.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
