Latin
Book 22
Augustine, De Civitate Dei 22.1.24
Not analysed yet
Sed praeter pueriles poenas, sine quibus disci non potest quod maiores uolunt, qui uix aliquid utiliter uolunt, quot et quantis poenis genus agitetur humanum, quae non ad malitiam nequitiamque iniquorum, sed ad condicionem pertinent miseriamque communem, quis ullo sermone digerit? quis ulla cogitatione conprehendit? Quantus est metus, quanta calamitas ab orbitatibus atque luctu, a damnis et damnationibus, a deceptionibus et mendaciis hominum, a suspicionibus falsis, ab omnibus uiolentis facinoribus et sceleribus alienis! quando quidem ab eis et depraedatio et captiuitas, et uincla et carceres, et exilia et cruciatus, et amputatio membrorum et priuatio sensuum, et oppressio corporis ad obscenam libidinem opprimentis explendam et alia multa horrenda saepe contingunt. Quid? ab innumeris casibus quae forinsecus corpori formidantur, aestibus et frigoribus, tempestatibus imbribus adluuionibus, coruscatione tonitru, grandine fulmine, motibus hiatibusque terrarum, oppressionibus ruinarum, ab offensionibus et pauore uel etiam malitia iumentorum, a tot uenenis fruticum aquarum, aurarum bestiarum, a ferarum uel tantummodo molestis uel etiam mortiferis morsibus, a rabie quae contingit ex rabido cane, ut etiam blanda et amica suo domino bestia nonnumquam uehementius et amarius quam leones draconesque metuatur faciatque hominem, quem forte adtaminauerit, contagione pestifera ita rabiosum, ut a parentibus coniuge filiis peius omni bestia formidetur! Quae mala patiuntur nauigantes! quae terrena itinera gradientes! Quis ambulat ubicumque non inopinatis subiacens casibus? De foro quidam rediens domum sanis pedibus suis cecidit, pedem fregit et ex illo uulnere finiuit hanc uitam. Quid uidetur sedente securius? De sella, in qua sedebat, cecidit Heli sacerdos et mortuus est. Agricolae, immo uero omnes homines, quot et quantos a caelo et terra uel a perniciosis animalibus casus metuunt agrorum fructibus! Solent tamen de frumentis tandem collectis et reconditis esse securi. Sed quibusdam, quod nouimus, prouentum optimum frumentorum fluuius inprouisus fugientibus hominibus de horreis eiecit atque abstulit. Contra milleformes daemonum incursus quis innocentia sua fidit? quando quidem, ne quis fideret, etiam paruulos baptizatos, quibus certe nihil est innocentius, aliquando sic uexant, ut in eis maxime Deo ista sinente monstretur huius uitae flenda calamitas et alterius desideranda felicitas. Iam uero de ipso corpore tot existunt morborum mala, ut nec libris medicorum cuncta conprehensa sint; in quorum pluribus ac paene omnibus etiam ipsa adiumenta et medicamenta tormenta sunt, ut homines a poenarum exitio poenali eruantur auxilio. Nonne ad hoc perduxit sitientes homines ardor inmanis, ut urinam quoque humanam uel etiam suam biberent? nonne ad hoc fames, ut a carnibus hominum se abstinere non possent nec inuentos homines mortuos, sed propter hoc a se occisos, nec quoslibet alienos, uerum etiam filios matres incredibili crudelitate, quam rabida esuries faciebat, absumerent? Ipse postremo somnus, qui proprie quietis nomen accepit, quis uerbis explicet, saepe somniorum uisis quam sit inquietus et quam magnis, licet falsarum rerum, terroribus, quas ita exhibet et quodam modo exprimit, ut a ueris eas discernere nequeamus, animam miseram sensusque perturbet? Qua falsitate uisorum etiam uigilantes in quibusdam morbis et uenenis miserabilius agitantur; quamuis multimoda uarietate fallaciae homines etiam sanos maligni daemones nonnumquam decipiant talibus uisis, ut, etiamsi eos per haec ad sua traducere non potuerint, sensus tamen eorum solo appetitu qualitercumque persuadendae falsitatis inludant.