Latin
Book 22
Augustine, De Civitate Dei 22.1.45
Not analysed yet
Erit ergo illius ciuitatis et una in omnibus et inseparabilis in singulis uoluntas libera, ab omni malo liberata et impleta omni bono, fruens indeficienter aeternorum iucunditate gaudiorum, oblita culparum, oblita poenarum; nec ideo tamen suae liberationis oblita, ut liberatori suo non sit ingrata: quantum ergo adtinet ad scientiam rationalem, memor praeteritorum etiam malorum suorum; quantum autem ad experientis sensum, prorsus immemor. Nam et peritissimus medicus, sicut arte sciuntur, omnes fere corporis morbos nouit; sicut autem corpore sentiuntur, plurimos nescit, quos ipse non passus est. Vt ergo scientiae malorum duae sunt; una, qua potentiam mentis non latent, altera, qua experientis sensibus inhaerent (aliter quippe sciuntur uitia omnia per sapientiae doctrinam, aliter per insipientis pessimam uitam): ita et obliuiones malorum duae sunt. Aliter ea namque obliuiscitur eruditus et doctus, aliter expertus et passus; ille, si peritiam neglegat, iste, si miseria careat. Secundum hanc obliuionem, quam posteriore loco posui, non erunt memores sancti praeteritorum malorum; carebunt enim omnibus, ita ut penitus deleantur de sensibus eorum. Ea tamen potentia scientiae, quae magna in eis erit, non solum sua praeterita, sed etiam damnatorum eos sempiterna miseria non latebit. Alioquin si se fuisse miseros nescituri sunt, quo modo, sicut ait psalmus, misericordias Domini in aeternum cantabunt? Quo cantico in gloriam gratiae Christi, cuius sanguine liberati sumus, nihil erit profecto illi iucundius ciuitati. Ibi perficietur: Vacate et uidete quoniam ego sum Deus; quod erit uere maximum sabbatum non habens uesperam, quod commendauit Dominus in primis operibus mundi, ubi legitur: Et requieuit Deus die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit, et benedixit Deus diem septimum et sanctificauit eum, quia in eo requieuit ab omnibus operibus suis, quae inchoauit Deus facere. Dies enim septimus etiam nos ipsi erimus, quando eius fuerimus benedictione et sanctificatione pleni atque refecti. Ibi uacantes uidebimus quoniam ipse est Deus; quod nobis nos ipsi esse uoluimus, quando ab illo cecidimus, audientes a seductore: Eritis sicut dii et recedentes a uero Deo, quo faciente dii essemus eius participatione, non desertione. Quid enim sine illo fecimus, nisi quod in ira eius defecimus? A quo refecti et gratia maiore perfecti uacabimus in aeternum, uidentes quia ipse est Deus, quo pleni erimus quando ipse erit omnia in omnibus. Nam et ipsa opera bona nostra, quando ipsius potius intelleguntur esse, non nostra, tunc nobis ad hoc sabbatum adipiscendum inputantur; quia si nobis ea tribuerimus, seruilia erunt, cum de sabbato dicatur: Omne opus seruile non facietis; propter quod et per Hiezechielem prophetam dicitur: Et sabbata mea dedi eis in signum inter me et inter eos, ut scirent quia ego Dominus, quo sanctifico eos. Hoc perfecte tunc sciemus, quando perfecte uacabimus, et perfecte uidebimus quia ipse est Deus.