Latin
22.1.6 to 22.1.7
Augustine, De Civitate Dei 22.1.6-7
Not analysed yet
[V] Sed hoc incredibile fuerit aliquando: ecce iam credidit [V] Sed hoc incredibile fuerit aliquando: ecce iam credidit mtem turbidus, fumeus, corruptibilis atque corruptor. Nec tamen corrumpit montes, in quibus iugiter aestuat, cauernasque terrarum. Verum esto, sit illi iste dissimilis, ut terrenis habitationibus congruat: cur ergo nolunt, ut credamus naturam corporum terrenorum aliquando incorruptibilem factam caelo conuenientem futuram, sicut nunc ignis corruptibilis his conuenit terris? Nihil igitur afferunt ex ponderibus atque ordine elementorum, unde omnipotenti Deo, quominus faciat corpora nostra talia, ut etiam in caelo possint habitare, praescribant. [XII] Sed scrupulosissime quaerere et fidem, qua credimus resurrecturam carnem, ita quaerendo adsolent inridere: utrum fetus abortiui resurgant; et quoniam Dominus ait: Amen, dico uobis, capillus capitis uestri non peribit, utrum statura et robur aequalia futura sint omnibus an diuersae corporum quantitates. Si enim aequalitas erit corporum, unde habebunt quod hic non habuerunt in mole corporis illi abortiui, si resurgent et ipsi? Aut si non resurgent, quia nec nati sunt, sed effusi, eandem quaestionem de paruulis uersant, unde illis mensura corporis, quam nunc defuisse uidemus, accedat, cum in hac aetate moriuntur. Neque enim dicturi sumus eos non resurrecturos, qui non solum generationis, uerum etiam regenerationis capaces sunt. Deinde interrogant, quem modum ipsa aequalitas habitura sit. Si enim tam magni et tam longi erunt omnes, quam fuerunt quicumque hic fuerunt maximi atque longissimi, non solum de paruulis, sed de plurimis quaerunt, unde illis accessurum sit, quod hic defuit, si hoc quisque recipiat, quod hic habuit; si autem, quod ait apostolus, occursuros nos omnes in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et illud alterum: Quos praedestinauit conformes <fieri> imaginis filii sui, sic intellegendum est, ut statura et modus corporis Christi omnium, qui in regno eius erunt, humanorum corporum sit futurus: "Multis erit, inquiunt, de magnitudine et longitudine detrahendum corporis; et ubi iam erit: capillus capitis uestri non peribit, si de ipsa corporis quantitate tam multum peribit?" Quamuis et de ipsis capillis possit inquiri, utrum redeat quidquid tondentibus decidit. Quod si rediturum est, quis non exhorreat illam deformitatem? Nam hoc et de unguibus uidetur necessario secuturum, ut redeat tam multum quod corporis curatura desecuit. Et ubi erit decus, quod certe maius, quam in ista esse corruptione potuit, in illa iam inmortalitate esse debebit? Si autem non redibit, ergo peribit. Quo modo igitur, inquiunt, capillus capitis non peribit? De macie quoque uel pinguedine similiter disputant. Nam si aequales omnes erunt, non utique alii macri, alii pingues erunt. Accedet ergo aliis aliquid, aliis minuetur; ac per hoc non, quod erat, recipiendum, sed alicubi addendum est, quod non fuit, et alicubi perdendum, quod fuit.