Latin
3.1.1 to 3.1.3
Augustine, De Civitate Dei 3.1.1-3
Not analysed yet
[I] Iam satis dictum arbitror de morum malis et animorum, quae praecipue cauenda sunt, nihil deos falsos populo cultori suo, quo minus eorum malorum aggere premeretur, subuenire curasse, sed potius, ut maxime premeretur, egisse. Nunc de illis malis uideo dicendum, quae sola isti perpeti nolunt, qualia sunt fames morbus, bellum exspoliatio, captiuitas trucidatio, et si qua similia iam in primo libro commemorauimus. Haec enim sola mali deputant mala, quae non faciunt malos; nec erubescunt inter bona, quae laudant, ipsi mali esse qui laudant, magisque stomachantur, si uillam malam habeant, quam si uitam, quasi hoc sit hominis maximum bonum, habere bona omnia praeter se ipsum. Sed neque talia mala, quae isti sola formidant, dii eorum, quando ab eis libere colebantur, ne illis acciderent obstiterunt. Cum enim uariis per diuersa temporibus ante aduentum Redemptoris nostri innumerabilibus nonnullisque etiam incredibilibus claudius genus contereretur humanum, quos alios quam istos deos mundus colebat, excepto uno populo Hebraeo et quibusdam extra ipsum populum, ubicumque gratia diuina digni occultissimo atque iustissimo Dei iudicio fuerunt? Verum ne nimis longum faciam, tacebo aliarum usquequaque gentium mala grauissima: quod ad Romam pertinet Romanumque imperium tantum loquar, id est ad ipsam proprie ciuitatem et quaecumque illi terrarum uel societate coniunctae uel condicione subiectae sunt, quae sint perpessae ante aduentum Christi, cum iam ad eius quasi corpus rei publicae pertinerent. [II] Primum ipsa Troia uel Ilium, unde origo est populi Romani, (neque enim praetereundum aut dissimulandum est, quod et in primo libro adtigi) eosdem habens deos et colens cur a Graecis uictum, captum atque deletum est? "Priamo, inquiunt, sunt reddita Laomedontea paterna periuria." Ergo uerum est, quod Apollo atque Neptunus eidem Laomedonti mercennariis operibus seruierunt? Illis quippe promisisse mercedem falsumque iurasse perhibetur. Miror Apollinem nominatum diuinatorem in tanto opificio laborasse nescientem quod Laomedon fuerat promissa negaturus. Quamquam nec ipsum Neptunum patruum eius, fratrem Iouis, regem maris, decuit ignarum esse futurorum. Nam hunc Homerus de stirpe Aeneae, a cuius posteris Roma est, cum ante illam urbem conditam idem poeta fuisse dicatur, inducit magnum aliquid diuinantem, quem etiam nube rapuit, ut dicit, ne ab Achille occideretur, cuperet cum uertere ab imo, quod aput Vergilium confitetur,