Latin
3.1.12 to 3.1.16
Augustine, De Civitate Dei 3.1.12-16
Not analysed yet
Di patrii, quorum semper sub numine Troia est, ad eorum laudem, sed ne diceretur: Excessere omnes adytis arisque relictis Di, ad eorum defensionem. Illud enim posse permissi sunt, non unde probarentur potentes, sed unde praesentes conuincerentur. [VIII] Diis itaque Iliacis post Troiae ipsius documentum qua tandem prudentia Roma custodienda commissa est? Dixerit quispiam iam eos Romae habitare solitos, quando expugnante Fimbria cecidit Ilium. Vnde ergo stetit Mineruae simulacrum? Deinde, si apud Romam erant, quando Fimbria deleuit Ilium, fortasse aput Ilium erant, quando a Gallis ipsa Roma capta et incensa est; sed ut sunt auditu acutissimi motuque celerrimi, ad uocem anseris cito redierunt, ut saltem Capitolinum collem, qui remanserat, turerentur; ceterum ad alia defendenda serus sunt redire commoniti. [IX] Hi etiam Numam Pompilium successorem Romuli adiuuisse creduntur, ut toto regni sui tempore pacem haberet et Iani portas, quae bellis patere adsolent, clauderet, eo merito scilicet, quia Romanis multa sacra constituit. Illi uero homini pro tanto otio gratulandum fuit, si modo id rebus salubribus scisset impendere et perniciosissima curiositate neglaecta Deum uerum uera pietate perquirere. Nunc autem non ei dii contulerunt illud otium, sed eum minus fortasse decepissent, si otiosum minime repperissent. Quanto enim minus eum occupatum inuenerunt, tanto magis ipsi occupauerunt. Nam quid ille molitus sit et quibus artibus deos tales sibi uel illi ciuitati consociare potuerit, Varro prodit, quod, si Domino placuerit, suo diligentius disseretur loco. Modo autem quia de beneficiis eorum quaestio est: magnum beneficium est pax, sed Dei ueri beneficium est, plerumque etiam sicut sol, sicut pluuia uitaeque alia subsidia super ingratos et nequam. Sed si hoc tam magnum bonum dii illi Romae uel Pompilio contulerunt, cur imperio Romano per ipsa tempora laudabilia id numquam postea praestiterunt? An utiliora erant sacra, cum instituerentur, quam cum instituta celebrarentur? Atqui tunc nondum erant, sed ut essent addebantur; postea uero iam erant, quae ut prodessent custodiebantur. Quid ergo est, quod illi quadraginta tres uel, ut alii uolunt, triginta et nouem anni in tam longa pace transacti sunt regnante Numa, et postea sacris institutis diisque ipsis, qui eisdem sacris fuerant inuitati, iam praesidibus atque tutoribus uix post tam multos annos ab Vrbe condita usque ad Augustum pro magno miraculo unus commemoratur annus post primum bellum Punicum, quo belli portas Romani claudere potuerunt?