Latin
3.1.20 to 3.1.21
Augustine, De Civitate Dei 3.1.20-21
Not analysed yet
[XI] Neque enim aliunde Apollo ille Cumanus, cum aduersus Achiuos regemque Aristonicum bellaretur, quadriduo fleuisse nuntiatus est; quo prodigio haruspices territi cum id simulacrum in mare putauissent esse proiciendum, Cumani senes intercesserunt atque rettulerunt tale prodigium et Antiochi et Persis bello in eodem apparuisse figmento, et quia Romanis feliciter prouenisset, ex senatus consulto eidem Apollini suo dona missa esse testati sunt. Tunc uelut peritiores acciti haruspices responderunt simulacri Apollinis fletum ideo prosperum esse Romanis, quoniam Cumana colonia Graeca esset, suisque terris, unde accitus esset, id est ipsi Graeciae, luctum et cladem Apollinem significasse plorantem. Deinde mox regem Aristnicum uictum et captum esse nuntiatum est, quem uinci utique Apollo nolebat et dolebat et hoc sui lapidis etiam lacrimis indicabat. Vnde non usquequaque incongrue quamuis fabulosis, tamen ueritati similibus mores daemonum descirbuntur carminibus poetarum. Nam Camillam Diana doluit apud Vergilium et Pallantem moriturum Hercules fleuit. Hinc fortassis et Numa Pompilius pace abundans, sed quo donante nesciens nec requirens, cum cogitaret otiosus, quibusnam diis tuendam Romanam salutem regnumque committeret, nec uerum illum atque omnipotentem summum Deum curare opinaretur ista terrena, atque recoleret Troianos deos, quos Aeneas aduexerat, neque Troianum neque Lauiniense ab ipso Aenea conditum regnum diu conseruare potuisse: alios prouidendos existimauit, quos illis prioribus, qui siue cum Romulo iam Romam transierant, siue quandoque Alba euersa fuerant transituri, uel tamquam fugitiuis custodes adhiberet uel tamquam inualidis adiutores. [XII] Nec his sacris tamen Roma dignata est esse contenta, quae tam multa illic Pompilius constituerat. Nam ipsius summum templum nondum habebat Iouis; rex quippe Tarquinius ibi Capitolium fabricauit; Aesculapius autem ab Epidauro ambiuit ad Romam, ut peritissimus medicus in urbe nobilissima artem gloriosius exerceret; mater etiam deum nescio unde a Pessinunte; indignum enim erat, ut, cum eius filius iam colli Capitolino praesideret, adhuc ipsa in loco ignobili latitaret. Quae tamen si omnium deorum mater est, non solum secuta est Romam quosdam filios suos, uerum et alios praecessit etiam secuturos. Miror sane, si ipsa peperit Cynocephalum, qui longe postea uenit ex Aegypto. Vtrum etiam dea Febris ex illa nata sit, uiderit Aesculapius pronepos eius; sed undecumque nata sit, non, opinor, audebunt eam dicere ignobilem dii peregrini deam ciuem Romanam. Sub hoc tot deorum praesidio (quos numerare quis potest, indigenas et alienigenas, caelites terrestres, infernos marinos, fontanos fluuiales, et, ut Varro dicit, certos atque incertos, in omnibusque generibus deorum, sicut in animalibus, mares et feminas?) -sub hoc ergo tot deorum praesidio constituta Roma non tam magnis et horrendis cladibus, quales ex multis paucas commemorabo, agitari adfligique debuit. Nimis enim multos deos grandi fumo suo tamquam signo dato ad tuitionem congregauerat, quibus tampla altaria, sacrificia sacerdotes instituendo atque paraebendo summum uerum Deum, cui uni haec rite gesta debentur, offenderet. Et felicior quidem cum paucioribus uixit, sed quanto maior facta est, sicut nauis nautas, tanto plures adhibendos putauit; credo, desperans pauciores illos, sub quibus in comparatione peioris uitae melius uixerat, non sufficere ad opitulandum granditati suae.