Latin
Book 3
Augustine, De Civitate Dei 3.1.28
Not analysed yet
[XIV] Quid deinde post Numam sub aliis regibus? Quanto malo non solum suo, sed etiam Romanorum in bellum Albani prouocati sunt, quia uidelicet pax Numae tam longa uiluerat! Quam crebrae strages Romani Allbanique exercitus fuerunt et utriusque comminutio ciuitatis! Alba namque illa, quam filius Aeneae creauit Ascanius, Romae mater propior ipsa quam Troia, a Tullo Hostilio rege prouocata conflixit, confligens autem et adflicta est et adflixit, donec multorum taederet pari defectione certaminum. Tunc euentum belli de tergeminis hinc atque inde fratribus placuit experiri: a Romanis tres Horatii, ab Albanis autem tres Curiatii processrunt; a Curiatiis tribus Horatii duo, ab uno autem Horatio tres Curiatii superati et extincti sunt. Ita Roma extitit uictrix ea clade etiam in certamine extremo, ut de sex unus rediret domum. Cui damnum in utrisque, cui luctus, nisi Aeneae stirpi nisi Ascanii posteris, nisi proli Veneris nisi nepotibus Iouis? Nam et hoc plus quam ciuile bellum fuit, quando filia ciuitas cum ciuitate matre pugnauit. Accessit aliud huic tergeminorum pugnae ultimae atrox atque horrendum malum. Nam ut erant ambo populi prius amici (uicini quippe atque cognati), uni Curiatiorum desponsata fuerat Horatiorum soror; haec postea quam sponsi spolia in uictore fratre conspexit, ab eodem fratre, quoniam fleuit, occisa est. Humanior huius unius feminae quam uniuersi populi Romani mihi fuisse uidetur affectus. Illa quem uirum iam fide media retinebat, aut forte etiam ipsum fratrem dolens, qui eum occiderat cui sororem promiserat, puto quod non culpabiliter fleuerit. Vnde enim aput Vergilium pius Aeneas laudabiliter dolet hostem etiam sua peremptum manu? Vnde Marcellus Syracusanam ciuitatem recolens eius paulo ante culmen et gloriam sub manus suas subito concidisse communem cogitans condicionem flendo miseratus est? Quaeso ab humano impetremus affectu, ut femina sponsum suum a fratre suo peremptum sine crimine fleuerit, si uiri hostes a se uictos etiam cum laude fleuerunt. Ergo sponso a fratre inlatam mortem quando femina illa flebat, tunc se contra matrem ciuitatem tanta strage bellasse et tanta hinc et inde cognati cruoris effusione uicisse Roma gaudebat.