# De Civitate Dei 3.1.32-33

Augustine, De Civitate Dei, 3.1.32 to 3.1.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/3.1.32

Vim tamen patiebantur studii sui dii illi praesides imperii Romani et talium certaminum tamquam theatrici spectatores, donec Horatiorum soror propter Curiatios tres peremptos etiam ipsa tertia ex altera parte fraterno ferro dubus fratribus adderetur, ne minus haberet mortium etiam Roma quae uicerat. Deinde ad fructum uictoriae Alba subuersa est, ubi post Ilium, quod Graeci euerterunt, et post Lauinium, ubi Aeneas regnum peregrinum atque fugituum constituerat, tertio loco habitauerant numina illa Troiana. Sed more suo etiam inde iam fortasse migrauerant, ideo deleta est. Discesserant uidelicet omnes adytis arisque relictis di, quibus imperium illud steterat. Discesserant sane ecce iam tertio, ut eis quarta Roma prouidentissime crederetur. Displicuerat enim et Alba, ubi Amulius expulso fratre, et Roma placuerat, ubi Romulus occiso fratre regnauerat. Sed antequam Alba dirueretur, transfusus est, inquiunt, populus eius in Romam, ut ex tutraque una ciuitas fieret. Esto, ita factum sit; urbs tamen illa, Ascanii regnum et tertium domicilium Troianorum deorum, ab urbe filia mater euersa est; ut autem belli reliquiae ex duobus populis unum facerent, miserabile coagulum multus ante fusus utriusque sanguis fuit. Quid iam singillatim dicam sub ceteris regibus totiens eadem bella renouata, quae uictoriis finita uidebantur, et tantis stragibus iterum iterumque confecta, iterum iterumque post foedus et pacem inter soceros et generos et eorum stirpem posterosque repetita? non paruum indicium calamitatis huius fuit, quod portas belli nullus clausit illorum. Nullus ergo illorum sub tot diis praesidibus in pace regnauit. [XV] Ipsorum autem regum qui exitus fuerunt? De Romulo uiderit adulatio fabulosa, qua perhibetur receptus in caelum; uiderint quidam scriptores eorum, qui eum propter ferocitatem a senatu discerptum esse dixerunt subornatumque nescio quem Iulium Proculum, qui eum sibi apparuisse diceret eumque per se populo mandasse Romano, ut inter numina coleretur, eoque modo populum, qui contra senatum intumescere coeperat, repressum atque sedatum. Acciderat enim et solis defectio, quam certa ratione sui cursus effectam imperita nesciens multitudo meritis Romuli tribuebat. Quasi uero si luctus ile solis fuisset, non magis ideo credi deberet occisus ipsumque scelus auersione etiam diurni luminis indicatum; sicut re uera factum est, cum Dominus crucifixus est crudelitate atque impietate Iudaeorum. Quam solis obscrationem non ex canonico siderum cursu accidisse satis ostendit, quod tunc erat pascha Iudaeorum; namplena luna sollemniter agitur, regularis autem solis defectio non nisi lunae fine contingit. Satis et Cicero illam inter deos Romuli receptionem putatam magis significat esse quam factam, quando et laudans eum in libris de re publica Scipionisque sermone: "Tantum est, inquit, consecutus, ut, cum subito sole obscurato non comparuisset, deorum in numero conlocatus putaretur, quam opinionem nemo umquam mortalis assequi potuit sine eximia uirtutis gloria." (Quod autem dicit eum subito non comparuisse, profecto ibi intellegitur aut uiolentia tempestatis aut caedis facionorisque secretum; nam et alii scriptores eorum defectioni solis addunt etiam subitam tempestatem, quae profecto aut occasionem sceleri praebuit aut Romulum ipsa consumpsit.) De tullo quippe etiam Hostilio, qui tertius a Romulo rex fuit, qui et ipse fulmine absumptus est, dicit in eisdem libris idem Cicero, propterea et istum non creditum in deos receptum tali morte, quia fortasse quod erat in Romulo probatu, id est persuasum, Romani uulgare noluerunt, id est uile facere, si hoc et alteri facile tribueretur. Dicit etiam aperte in inuectiuis: "Illum, qui hanc urbem condidit, Romulum ad deos immortales beniuolentia famaque sustulimus", ut non uere factum, sed propter merita uirtutis eius beniuole iactatum diffamatumque monstraret. In Hortensio uero dialogo cum de solis canonicis defectionibus loqueretur: "Vt easem, inquit, tenebras efficiat, quas efficit &ltin&gt interitu Romuli, qui obscuratione solis est factus." Certe hic minime timuit hominis interitum dicere, quia disputator magis quam laudator fuit.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
