Latin
Book 3
Augustine, De Civitate Dei 3.1.34
Not analysed yet
Ceteri autem reges populi Romani, excepto Numa Pompilio et Anco Marcio, qui morbo interierunt, quam horrendos exitus habuerunt! Tullus, ut dixi, Hostilius, uictor et euersor Albae, cum tota domo sua fulmine concrematus est. Priscus Tarquinius per sui decessoris filios interemptus est. Seruius Tullius generi sui Tarquinii Superbi, qui ei successit in regnum, nefario scelere occisus est. Nec "discessere adytis arisque relictis di" tanto in optimum illius populi regem parricidio perpetrato, quos dicunt, ut hoc miserae Troiae facerent eamque graecis diruendam exurendamque relinquerent, adulterio Paridis fuisse commotos; sed insuper interfecto a se socero Tarquinius ipse sucessit. Hunc illi dii nefarium parricidam soceri interfectione regnantem, insuper multis bellis uictoriisque gloriantem et de manubiis Capitolium fabricantem non abscedentes, sed praesentes manentesque uiderunt et regem suum Iouem in illo altissimo templo, hoc est in opere parricidae, sibi praesidere atque regnare perpessi sunt. Neque enim adhuc innocens Capitolium struxit et postea malis meritis Vrbe pulsus est, sed ad ipsum regnum, in quo Capitolium fabricaret, inmanissimi sceleris perpetratione peruenit. Quod uero eum regno Romani postea depulerunt ac secluserunt moenibus ciuitatis, non ipsius de Lucretiae stupro, sed filii peccatum fuit illo non solum nesciente, sed etiam absente commissum. Ardeam ciuitatem tunc oppugnabat, pro populo Romano bellum gerebat; nescimus quid faceret, si ad eius notitiam flagitium filii deferretur; et tamen inexplorato iudicio eius et inexperto ei populus ademit imperium et recepto exercitu, a quo deseri iussus est, clausis deinde portis non siuit intrare redeuntem. At ille post bella grauissima, quibus eosdem Romanos concitatis finitimis adtriuit, postea quam desertus ab eis quorum fidebat auxilio regnum recipere non eualuit, in oppido Tusculo Romae uicino quttuordecim, ut fertur, annos priuatam uitam quietus habuit et cum uxore consenuit, optabiliore fortassis exitu quam socer eius, generi sui facinore nec ignorante filia, sicut perhibetur, extinctus. Nec tamen istum Tarquinium Romani crudelem aut sceleratum, sed superbum appelauerunt, fortasse regios eius fastus alia superbia non ferentes. Nam scelus occisi ab eo soceri optimi regis sui usque adeo contempserunt, ut eum regem suum facerent; ubi miror, si non scelere grauiore mercedem tantam tanto sceleri reddiderunt. Nec "discessere adytis arisque relictis di." Nisi forte quispiam sic defendat istos deos, ut dicat eos ideo mansisse Romae, quo possent magis Romanos punire suppliciis quam beneficiis adiuuare, seducentes eos uanis uictoriis et bellis grauissimis conterentes.