# De Civitate Dei 3.1.4-5

Augustine, De Civitate Dei, 3.1.4 to 3.1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/3.1.4

Structa suis manibus periurae moenia Troiae. Nescientes igitur tanti dii, Neptunus et Apollo, Laomedontem sibi negaturum esse mercedem structores moenium Troianorum gratis et ingratis fuerunt. Videant ne grauius sit tales deos credere quam diis talibus peierare. Hoc enim nec ipse Homerus facile credidit, qui Neptunum quidem contra Troianos, Apollinem autem pro Troianis pugnantem facit, cum illo periurio ambos fabula narret offensos. Si igitur fabulis credunt, erubescant talia colere numina; si fabulis non credunt, non obtemdant Troiana periuria, aut merentur deos periuria punisse Troiana, amasse Romana, Vnde enim coniuratio Catilinae in tanta tamque corrupta ciuitate habuit etiam eorum grandem copiam, quos manus atque lingua periurio aut sanguine ciuili alebat? Quid enim aliud totiens senatores corrupti in iudiciis, totiens populus in suffragiis uel in quibusque causis, quae apud eum contionibus agebantur, nisi etiam peierando peccabant? Namque corruptissimis moribus ad hoc mos iurandi seruabatur antiquus, non ut ab sceleribus metu religionis prohiberentur, sed ut periuria quoque sceleribus ceteris adderentur. [III] Nulla itaque causa est, quare dii, quibus, ut dicunt, steterat illud imperium, cum a Graecis praeualentibus probentur uicti, Troianis peierantibus fingantur irati. Nec adulterio Paridis, ut rursus a quibusdam defenduntur, ut Troiam desererent, suscensuerunt. Auctores enim doctoresque peccatorum esse adsolent, non ultores. "Vrbem Romam, inquit Sallustius, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis uagabantur." Si ergo adulterium Paridis uindicandum numinaa censuerunt, aut magis in Romanis aut certe etiam in Romanis puniendum fuit, quia Aeneae mater hoc fecit. Sed quo modo in illo illud flagitium oderant qui in sua socia Venere non oderant (ut alia omittam) quod cum Anchise commiserat, ex quo Aenean pepererat? An quia illud factum est indignante Menelao, illud autem concedente Vulcano? Dii enim, credo, non zelant coniuges suas, usque adeo ut eas etiam cum hominibus dignentur habere communes. Inridere fabulas fortassis existimor nec grauiter agere tanti ponderis causam. Non ergo credamus, si placet, Aenean esse Veneris filium: ecce concedo, si nec Romulum Martis. Si autem illud, cur non et illud? An deos &ltfas est&gt hominibus feminis, mares autem homines deabus misceri nefas? Dura uel potius non credenda condicio, quod ex iure Veneris in concubitu Marti licuit, hoc in iure suo ipsi Veneri non licere. At utrumque firmatum est auctoritate Romana. Neque enim minus credidit recentior Caesar auiam Venerem quam patrem antiquior Romulus Martem.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
