# De Civitate Dei 3.1.41

Augustine, De Civitate Dei, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/3.1.41

[XVII] Tunc iam deminuto paululum metu, non quia bella conquieuerant, sed quia non tam graui pondere urgebant, finito scilicet tempore, quo aequo iure ac modesto agitatum est, secuta sunt quae idem Sallustius breuiter explicat: "dein seruili imperio patres plebem exercere, de uita atque tergo regio more consulere, agro pellere et ceteris expertibus soli in imperio agere. Quibus saeuitiis et maxime faenore oppressa plebes, cum assiduis bellis tributum et militiam simul toleraret, armata montem sacrum atque Auentinum insedit, tumque tribunos plebis et alia iura sibi parauit. Discordiarum et certaminis utrimque finis fuit secundum bellum Punicum." Quid itaque ego tantas moras uel scribens patiar, uel lecturis adferam? Quam misera fuerit illa res publica, tam longa aetate per toto annos usque ad secundum bellum Punicum bellis forinsecus inquietare non desistentibus et intus discordiis seditionibusque ciuilibus, a Sallustio breuiter intimatum est. Proinde uictoriae illae non solida beatorum gaudia fuerunt, sed inania solacia miserorum et ad alia atque alia sterilia mala subeunda inlecebrosa incitamenta minime quietorum. Nec nobis, quia hoc dicimus, boni Romani prudentesque suscenseant: quamquam de hac re nec petendi sint nec monendi, quando eos minime suscensuros esse certissimum est. Neque enim grauius uel grauiora dicimus auctoribus eorum et stilo et otio multum impares; quibus tamen ediscendis et ipsi elaborauerunt et filios suos elaborare compellunt. Qui autem suscensent, quando me ferrent, si ego dicerem, quod Sallustius ait? "plurimae turbae, seditiones et ad postremum bella ciuilia orta sunt, dum pauci potentes, quorum in gratiam plerique concesserant, sub honesto patrum aut plebis nomine dominationes adfectabant; bonique et mali ciues appellati, non ob merita in rem publicam, omnibus pariter corruptis, sed uti quisque locupletissimus et iniuria ualidior, quia praesentia defendebat, pro bono ducebatur." Porro si illi scriptores historiae ad honestam libertatem pertinere arbitrati sunt mala ciuitatis propriae non tacere, quam multis locis magno praeconio laudare compulsi sunt, cum aliam ueriorem, quo ciues aterni legendi sunt, non haberent: quid nos facere conuenit, quorum spes quanto in Deo melior et certior, tanto maior debet esse libertas, cum mala praesentia Christo nostro inputant, ut infirmiores imperitioresque mentes alienentur ab ea ciuitate, in qua sola iugiter feliciterque uiuendum est? Nec in deos eorum horribiliora nos dicimus, quam eorum identidem auctores, quos legunt et praedicant, quando quidem et ex ipsis quae diceremus accepimus, et nullo modo dicere uel talia uel cuncta sufficimus.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
