# De Civitate Dei 3.1.42

Augustine, De Civitate Dei, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/3.1.42

Vbi ergo erant illi dii, qui propter exiguam fallacemque mundi huius felicitatem colendi existimantur, cum Romani, quibus se colendos mendacissima astutia uenditabant, tantis calamitatibus uexarentur? Vbi erant, quando Valerius consul ab exulibus et seruis incensum Capitolium cum defensaret occisus est faciliusque ipse prodesse potuit aedi Iouis, quam illi turba tot numinum cum suo maximo atque optimo rege, cuius templum liberauerat, subuenire? Vbi erant, quando densissimis fatigata ciuitas seditionum malis, cum legatos Athenas missos ad leges mutuandas paululum quieta opperiretur, graui fame pestilentiaque uastata est? Vbi erant, quando rursus populus, cum fame laboraret, praefectum annonae primum creauit, atque illa fame inualescente Spurius Maelius, quia esurienti multitudini frumenta largitus est, regni adfectati crimen incurrit et eiusdem praefecti instantia per dictatorem, L. Quintium aetate decrepitum a Quinto Seruilio magistro equitum cum maximo et periculosissimo tumultu ciuitatis occisus est? Vbi erant, quando pestilentia maxima exorta diis inutilibus populus diu multumque fatigatus noua lectisternia, quod numquam antea fecerat, exhibenda arbitratus est? Lecti autem sternebantur in honorem deorum, unde hoc sacrum uel potius sacrilegium nomen accepit. Vbi erant, quando per decem continuos annos male pugnando crebras et magnas clades apud Veios exercitus Romanus acceperat, nisi per Furium Camillum tandem subueniretur, quem postea ciuitas ingrata damnauit? Vbi erant, quando Galli Romam ceperunt spoliauerunt, incenderunt caedibus impleuerunt? Vbi erant, cum illa insignis pestilentia tam ingentem stragem dedit, qua et ille Furius Camillus extinctus est, qui rem publicam ingratam et a Veientibus ante defendit et de Gallis postea uindicauit? In hac pestilentia scaenicos ludos aliam nouam pestem non corporibus Romanorum, sed, quod est multo perniciosius, moribus intulerunt. Vbi erant, quando alia pestilentia grauis de uenenis matronarum exorta credita est, quarum supra fidem multarum atque nobilium mores deprehensi sunt omni pestilentia grauiores? uel quando in Caudinas furculas a Samnitibus obsessi ambo cum exercitu consules foedus cum eis foedum facere coacti sunt, ita ut equitibus Romanis sescentis obsidibus datis ceteri amissis armis aliisque spoliati priuatique tegminibus sub iugum hostium in uestimentis singulis mitterentur? uel quando graui pestilentia ceteris laborantibus multi etiam in exercitu icti fulmine perierunt? uel quando item alia intolerabili pestilentia Aesculapium ab Epidauro quasi medicum deum Roma aduocare atque adhibere compulsa est, quoniam regem omnium Iouem, qui iam diu in Capitolio sedebat, multa stupra, quibus adulescens uacauerat, non permiserant fortasse discere medicinam? uel cum conspirantibus uno tempore hostibus Lucanis, Bruttiis, Samnitibus, Etruscis et Senonibus Gallis primo ab eis legati perempti sunt, deinde cum praetore oppressus exercitus septem tribunis cum illo pereuntibus et militum tredecim milibus? uel quando post longas et graues Romae seditiones, quibus ad ultimum plebs in Ianiculum hostili diremptione secesserat, huius mali tam dira calamitas erat, ut eius rei causa, quod in extremis periculis fieri solebat, dictator crearetur Hortensius, qui plebe reuocata in eodem magistratu exspirauit, quod plebe reuocata in eodem magistratu exspirauit, quod nulli dictatori ante contigerat et quod illis diis iam praesente Aesculapio grauius crimen fuit?

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
