Latin
3.1.53 to 3.1.57
Augustine, De Civitate Dei 3.1.53-57
Not analysed yet
[XXVI] Praeclarum uero seditionis obstaculum aedem Concordiae, testem caedis suppliciique Gracchorum, contionantibus opponendam putarunt. Quantum ex hoc profecerint, indicant secuta peiora. Laborarunt enim deinceps contionatores non exemplum deuitare Gracchorum, sed superare propositum, Lucius Saturninus tribunus plebis et Gaius Seruilius praetor et multo post Marcus Drusus, quorum omnium seditionibus caedes primo iam tunc grauissimae, deinde socialia bella exarserunt, quibus Italia uehementer adflicta et ad uastitatem mirabilem desertionemque perducta est. Bellum deinde seruile successit et bella ciuilia. Quae proelia commissa sunt, quid sanguinis fusum, ut omnes fere Italae gentes, quibus Romanum maxime praepollebat imperium, tamquam saeua barbaries domarentur! Iam ex paucissimis, hoc est minus quam septuaginta, gladiatoribus quem ad modum bellum seruile contractum sit, ad quantum numerum et quam acrem ferocemque peruenerit, quos ille numerus imperatores populi Romani superauerit, quas et quo modo ciuitates regionesque, uastauerit, uix qui historiam conscripserunt satis explicare potuerunt. Neque id solum fuit seruile bellum, sed et Macedoniam prouinciam prius seruitia depopulata sunt et deinde Siciliam oramque maritimam. Quanta etiam et quam horrenda commiserint primo latrocinia, deinde ualida bella piratarum, quis pro magnitudine rerum ualeat eloqui? [XXVII] Cum uero Marius ciuili sanguine iam cruentus multis aduersarum sibi partium peremptis uictus Vrbe profugisset, uix paululum respirante ciuitate, ut uerbis Tullianis utar, "superauit postea Cinna cum Mario. Tum uero clarissimis uiris interfectis lumina ciuitatis extincta sunt. Vltus est huius uictoriae crudelitatem postea Sulla, ne dici quidem opus est quanta deminutione ciuium et quanta calamitate rei publicae." De hac enim uindicta, quae perniciosior fuit, quam si scelera quae puniebantur inpunita relinquerentur, ait et Lucanus: Excessit medicina modum nimiumque secuta est, Qua morbi duxere manum. Periere nocentes; Sed cum iam soli possent superesse nocentes. Illo bello Mariano atque Sullano exceptis his, qui foris in acie ceciderunt, in ipsa quoque Vrbe cadaueribus uici plateae fora theatra templa completa sunt, ut difficile iudicaretur, quando uictores plus funerum ediderint, utrum prius ut uincerent, an postea quia uicissent; cum primum uictoria mariana, quando de exilio se ipse restituit, exceptis passim quaque uersum caedibus factis caput Octauii consulis poneretur in rostris, Caesares a Fimbria domibus trucidarentur suis, duo Crassi pater et filius in conspectu mutuo mactarentur, Baebius et Numitorius unco tracti sparsis uisceribus interirent, Catulus hausto ueneno se manibus inimocorum subtraheret, Merula flamen Dialis praecisis uenis Ioui etiam suo sanguine litaret. In ipsius autem Marii oculis continuo feriebantur, quibus salutantibus dexteram porrigere noluisset.