Latin
Book 4, lines 4.1.25-4.1.26
Augustine, De Civitate Dei 4.1.25-26
Not analysed yet
[XXII] Quid est ergo, quod pro ingenti beneficio Varro iactat praestare se ciuibus suis, quia non solum commemorat deos, quos coli oporteat a Romanis, uerum etiam dicit quid ad quemque pertineat? Quoniam nihil prodest, inquit, hominis alicuius medici nomen formamque nosse, et quod sit medicus ignorare: ita dicit nihil prodesse scire deum esse Aesculapium, si nescias eum ualetudini opitulari atque ita ignores cur ei debeas supplicare. Hoc etiam alia similitudine adfirmat dicens, non modo bene uiuere, sed uiuere omnino neminem posse, si ignoret quisnam sit faber, quis pistor, quis tector, a quo quid utensile petere possit, quem adiutorem adsumere, quem ducem, quem doctorem; eo modo nulli dubium esse asserens ita esse utilem cognitionem deorum, si sciatur quam quisque deus uim et facultatem ac potestatem cuiusque rei habeat. "Ex eo enim poterimus, inquit, scire quem cuiusque causa deum aduocare atque inuocare debeamus, ne faciamus, ut mimi solent, et optemus a Libero aquam, a Lymphis uinum." Magna sane utilitas. Quis non huic gratias ageret, si uera monstraret, et si unum uerum Deum, a quo essent omnia bona, hominibus colendum doceret?
[XXIII] Sed (unde nunc agitur) si libri et sacra eorum uera sunt et Felicitas dea est, cur non ipsa una quae coleretur constituta est, quae posset uniuersa conferre et compendio facere felicem? Quis enim optat aliquid propter aliud quam ut felix fiat? Cur denique tam sero huic tantae deae post tot Romanos principes Lucullus aedem constituit? Cur ipse Romulus felicem cupiens condere ciuitatem non huic templum potissimum struxit nec propter aliquid diis ceteris supplicauit, quando nihil deesset, si haec adesset? Nam et ipse nec prius rex, nec ut putant postea deus fieret, si hanc deam propitiam non haberet. Vt quid ergo constituit Romanis deos Ianum, Iouem, Martem, Picum, Faunum, Tiberinum, Herculem et si quos alios? Vt quid Titus Tatius addidit Saturnum, Opem, Solem, Lunam, Vulcanum, Lucem et quoscumque alios addidit, inter quos etiam deam Cluacinam, Felicitate neglecta? Vt quid Numa tot deos et tot deas sine ista? An eam forte in tanta turba uidere non potuit? Hostilius certe rex deos et ipse nouos Pauorem atque Pallorem propitiandos non introduceret, si deam istam nosset aut coleret. Praesente quippe Felicitate omnis pauor et pallor non propitiatus abscederet, sed pulsus aufugeret.