# De Civitate Dei 4.1.39-40

Augustine, De Civitate Dei, Book 4, lines 4.1.39-4.1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/4.1.39

[XXXII] Dicit etiam de generationibus deorum magis ad poetas quam ad physicos fuisse populos inclinatos, et ideo et sexum et generationes deorum maiores suos, id est ueteres credidisse Romanos et eorum constituisse coniugia. Quod utique non aliam ob causam factum uidetur, nisi quia hominum uelut prudentium et sapientium negotium fuit populum in religionibus fallere et in eo ipso non solum colere, sed imitari etiam daemones, quibus maxima est fallendi cupiditas. Sicut enim daemones nisi eos, quos fallendo deceperint, possidere non possunt, sic et homines principes, non sane iusti, sed daemonum similes, ea, quae uana esse nouerant, religionis nomine populis tamquam uera suadebant, hoc modo eos ciuili societati uelut aptius alligantes, quo similiter subditos possiderent. Quis autem infirmus et indoctus euaderet simul fallaces et principes ciuitatis et daemones?
[XXXIII] Deus igitur ille felicitatis auctor et dator, quia solus est uerus Deus, ipse dat regna terrena et bonis et malis, neque hoc temere et quasi fortuito, quia Deus est, non fortuna, sed pro rerum ordine ac temporum occulto nobis, notissimo sibi; cui tamen ordini temporum non subditus seruit, sed eum ipse tamquam dominus regit moderatorque disponit: felicitatem uero non dat nisi bonis. Hanc enim possunt et non habere et habere seruientes, possunt et non habere et habere regnantes; quae tamen plena in ea uita erit, ubi nemo iam seruiet. Et ideo regna terrena et bonis ab illo dantur et malis, ne eius cultores adhuc in prouectu animi paruuli haec ab eo munera quasi magnum aliquid concupiscant. Et hoc est sacramentum ueteris testamenti, ubi occultum erat nouum, quod illic promissa et dona terrena sunt, intellegentibus et tunc spiritalibus, quamuis nondum in manifestatione praedicantibus, et quae illis temporalibus rebus significaretur aeternitas, et in quibus Dei donis esset uera felicitas.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
