# De Civitate Dei 5.1.4-5

Augustine, De Civitate Dei, Book 5, lines 5.1.4-5.1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/5.1.4

[III] Frustra itaque adfertur nobile illud commentum de figuli rota, quod respondisse ferunt Nigidium hac quaestione turbatum, unde et Figulus appellatus est. Dum enim rotam figuli ui quanta potuit intorsisset, currente illa bis numero de atramento tamquam uno eius loco summa celeritate percussit; deinde inuenta sunt signa, quae fixerat, desistente motu, non paruo interuallo in rotae illius extremitate distantia. "Sic, inquit, in tanta rapacitate caeli, etiamsi alter post alterum tanta celeritate nascatur, quanta rotam bis ipse percussi, in caeli spatio plurimum est: hinc sunt, inquit, quaecumque dissimillima perhibentur in moribus casibusque geminorum." Hoc figmentum fragilius est quam uasa, quae illa rotatione finguntur. Nam si tam multum in caelo interest, quod constellationibus conprehendi non potest, ut alteri geminorum hereditas obueniat, alteri non obueniat: cur audent ceteris, qui gemini non sunt, cum inspexerint eorum constellationes, talia pronuntiare, quae ad illud secretum pertinent, quod nemo potest conprehendere et momentis adnotare nascentium? Si autem propterea talia dicunt in aliorum genituris, quia haec ad productiora spatia temporum pertinent; momenta uero illa partium minutarum, quae inter se gemini possunt habere nascentes, rebus minimis tribuuntur, de qualibus mathematici non solent consuli (quis enim consulat quando sedeat, quando deambulet, quando uel quid prandeat?): numquid ista dicimus, quando in moribus operibus casibusque geminorum plurima plurimumque diuersa monstramus?
[IV] Nati sunt duo gemini antiqua patrum memoria (ut de insignibus loquar) sic alter post alterum, ut posterior plantam prioris teneret. Tanta in eorum uita fuerunt moribusque diuersa, tanta in actibus disparilitas, tanta in parentum amore dissimilitudo, ut etiam inimicos eos inter se faceret ipsa distantia. Numquid hoc dicitur, quia uno ambulante alius sedebat, et alio dormiente alius uigilabat, et alio loquente tacebat alius; quae pertinent ad illas minutias, quae non possunt ab eis conprehendi, qui constitutionem siderum, qua quisque nascitur, scribunt, unde mathematici consulantur? Vnus duxit mercennariam seruitutem, alius non seruiuit; unus a matre diligebatur, alius non diligebatur; unus honorem, qui magnus apud eos habebatur, amisit, alter indeptus est. Quid de uxoribus, quid de filiis, quid de rebus, quanta diuersitas! Si ergo haec ad illas pertinent minutias temporum, quae inter se habent gemini, et constellationibus non adscribuntur: quare aliorum constellationibus inspectis ista dicuntur? Si autem ideo dicuntur, quia non ad minuta inconprehensibilia, sed ad temporum spatia pertinent, quae obseruari notarique possunt: quid hic agit rota illa figuli, nisi ut homines luteum cor habentes in gyrum mittantur, ne mathematicorum uaniloquia conuincantur?

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
