# De Civitate Dei 5.1.46-47

Augustine, De Civitate Dei, Book 5, lines 5.1.46-5.1.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/5.1.46

Sed cum illa memoria duo Romani essent uirtute magni, Caesar et Cato, longe uirtus Catonis ueritati uidetur propinquior fuisse quam Caesaris. Proinde qualis esset illo tempore ciuitas et antea qualis fuisset, uideamus in ipsa sententia Catonis: "Nolite, inquit, existimare maiores nostros armis rem publicam ex parua magnam fecisse. Si ita esset, multo pulcherrimam eam nos haberemus. Quippe sociorum atque ciuium, praeterea armorum et equorum maior copia nobis quam illis est. Sed alia fuere quae illos magnos fecerunt, quae nobis nulla sunt: domi industria, foris iustum imperium, animus in consuelendo liber, neque delicto neque libidini obnoxius. Pro his nos habemus luxuriam atque auaritiam, publice egestatem, priuatim opulentiam; laudamus diuitias, sequimur inertiam; inter bonos et malos discrimen nullum; omnia uirtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum: ubi uos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi uoluptatibus, hic pecuniae aut gratiae seruitis, eo fit ut impetus fiat in uacuam rem publicam."
Qui audit haec Catonis uerba siue Sallustii, putat, quales laudantur Romani ueteres, omnes eos tales tunc fuisse uel plures. Non ita est; alioquin uera non essent, quae ipse item scribit, ea quae commemoraui in secundo libro huius operis, ubi dicit, iniurias ualidiorum et ob eas discessionem plebis a patribus aliasque dissensiones domi fuisse iam inde a principio, neque amplius aequo et modesto iure, actum quam expulsis regibus, quamdiu metus a Tarquinio fuit, donec bellum graue, quod propter ipsum cum Etruria susceptum fuerat, finiretur; postea uero seruili imperio patres exercuisse plebem, regio more uerberasse, agro pepulisse et ceteris expertibus solos egisse in imperio; quarum discordiarum, dum illi dominari uellent, illi seruire nollent, finem fuisse bello Punico secundo, quia rursus grauis metus coepit urguere atque ab illis perturbationibus alia maiore cura cohibere animos inquietos et ad concordiam reuocare ciuilem. Sed per quosdam paucos, qui pro suo modo boni erant, magna administrabantur atque illis toleratis ac temperatis malis paucorum bonorum prouidentia res illa crescebat; sicut idem historicus dicit multa sibi legenti et audienti, quae populus Romanus domi militiaeque, mari atque terra praeclara facinora fecerit, libuisse adtendere quae res maxime tanta negotia sustinuisset; quoniam sciebat saepenumero parua manu cum magnis legionibus hostium contendisse Romanos, cognouerat paruis copiis bella gesta cum opulentis regibus; sibique multa agitanti constare dixit, paucorum ciuium egregiam uirtutem cuncta patrauisse, eoque factum ut diuitias paupertas, multitudinem paucitas superaret. "Sed postquam luxu atque desidia, inquit, ciuitas corrupta est, rursus res publica magnitudine sui imperatorum atque magistratuum uitia sustentabat." Paucorum igitur uirtus ad gloriam honorem imperium uera uia, id est ipsa uirtute, nitentium etiam a Catone laudata est. Hinc erat domi industria, quam commemorauit Cato, ut aerarium esset opulentum, tenues res priuatae. Vnde corruptis moribus uitium e contrario posuit, publice egestatem, priuatim opulentiam.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
