# De Civitate Dei 5.1.78-79

Augustine, De Civitate Dei, Book 5, lines 5.1.78-5.1.79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/5.1.78

Proinde iam etiam illis respondendum esse uideo, qui manifestissimis documentis, quibus ostenditur, quod ad ista temporalia, quae sola stulti habere concupiscunt, nihil deorum falsorum numerositas prosit, confutati atque conuicti connantur asserere non propter uitae praesentis utilitatem, sed propter eam, quae post mortem futura est, colendos deos. Nam istis, qui propter amicitias mundi huius uolunt uana colere et non se permitti puerilibus sensibus conqueruntur, his quinque libris satis arbitror esse responsum. Quorum tres priores cum edidissem et in multorum manibus esse coepissent, audiui quosdam nescio quam aduersus eos responsionem scribendo praeparare. Deinde ad me perlatum est, quod iam scripserint, sed tempus quaerant, quo sine periculo possint edere. Quos admoneo, non optent quod eis non expedit. Facile est enim cuiquam uideri respondisse, qui tacere noluerit. Aut quid est loquacius uanitate? quae non ideo potest quod ueritas, quia, si uoluerit, etiam plus potest clamare quam ueritas. Sed considerent omnia diligenter, et si forte sine studio partium iudicantes talia esse perspexerint, quae potius exagitari quam conuelli possint garrulitate inpudentissima et quasi satyrica uel mimica leuitate, cohibeant suas nugas et potius a prudentibus emendari quam laudari ab inpudentibus eligant. Nam si non ad libertatem uera dicendi, sed ad licentiam maledicendi tempus expectant, absit ut eis eueniat quod ait Tullius de quodam, qui peccandi licentia felix appellabatur: O miserum, cui peccare licebat! Vnde quisquis est, qui maledicendi licentia felicem se putat, multo erit felicior, si hoc illi omnino non liceat, cum possit deposita inanitate iactantiae etiam isto tempore tamquam studio consulendi quidquid uoluerit contradicere et, quantum possunt, ab eis quos consulit amica disputatione honeste grauiter libere quod oportet audire.
Augustine Christian Latin The Latin Library The Classics Page

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
