Latin
6.1.17 to 6.1.18
Augustine, De Civitate Dei 6.1.17-18
Not analysed yet
Non enim et maligni spiritus suo negotio defuerunt, ut has noxias opiniones humanarum mentium ludificatione firmarent. Vnde etiam illud est, quod Herculis aedituus otiosus atque feriatus lusit tesseris secum utraque manu alternante, in una constituens Herculem, in altera se ipsum, sub ea condicione, ut, si ipse uicisset, de stipe templi sibi cenam pararet amicamque conduceret; si autem uictoria Herculis fieret, hoc idem de pecunia sua uoluptati Herculis exhiberet; deinde cum a se ipso tamquam ab Hercule uictus esset, debitam cenam et nobilissimam meretricem Larentinam deo Herculi dedit. At illa cum dormisset in templo, uidit in somnis Herculem sibi esse commixtum sibique dixisse, quod inde discedens, cui primum iuueni obuia fieret, apud illum esset inuentura mercedem, quam sibi credere deberet ab Hercule persolutam. Ac sic abeunti cum primus iuuenis ditissimus Tarutius occurrisset eamque dilectam secum diutius habuisset, illa herede defunctus est. Quae amplissimam adepta pecuniam ne diuinae mercedi uideretur ingrata, quod acceptissimum putauit esse numinibus, populum Romanum etiam ipsa scripsit heredem, atque illa non comparente inuentum est testamentum; quibus meritis eam ferunt etiam honores meruisse diuinos. Haec si poetae fingerent, si mimi agerent, ad fabulosam theologian dicerentur procul dubio pertinere et a ciuilis theologiae dignitate separanda iudicarentur. Cum uero haec dedecora non poetarum, sed populorum; non mimorum, sed sacrorum; non theatrorum, sed templorum; id est non fabulosae, sed ciuilis theologiae, a tanto doctore produntur: non frustra histriones ludicris artibus fingunt deorum quae tanta est turpitudinem, sed plane frustra sacerdotes uelut sacris ritibus conantur fingere deorum quae nulla est honestatem. Sacra sunt Iunonis, et haec in eius dilecta insula Samo celebrabantur, ubi nuptum data est Ioui; sacra sunt Cereris, ubi a Plutone rapta Proserpina quaeritur; sacra sunt Veneris, ubi amatus eius Adon aprino dente extinctus iuuenis formosissimus plangitur; sacra sunt Matris deum, ubi Attis pulcher adulescens ab ea dilectus et muliebri zelo abscisus etiam hominum abscisorum, quos Gallos uocant, infelicitate deploratur. Haec cum deformiora sint omni scaenica foeditate, quid est quod fabulosa de diis figmenta poetarum ad theatrum uidelicet pertinentia uelut secernere nituntur a ciuili theologia, quam pertinere ad urbem uolunt, quasi ab honestis et dignis indigna et turpia? Itaque potius est unde gratiae debeantur histrionibus, qui oculis hominum pepercerunt nec omnia spectaculis nudauerunt, quae sacrarum aedium parietibus occuluntur. Quid de sacris eorum boni sentiendum est, quae tenebris operiuntur, cum tam sint detestabilia, quae proferuntur in lucem? Et certe quid in occulto agant per abscisos et molles, ipsi uiderint; eosdem tamen homines infeliciter ac turpiter eneruatos atque corruptos occultare mimine potuerunt. Persuadeant cui possunt se aliquid sanctum per tales agere homines, quos inter sua sancta numerari atque uersari negare non possunt. Nescimus quid agant, sed scimus per quales agant. Nouimus autem quae agantur in scaena, quo numquam uel in choro meretricum abscisus aut mollis intrauit; et tamen etiam ipsa turpes et infames agunt; neque enim ab honestis agi debuerunt. Quae sunt ergo illa sacra, quibus agendis tales elegit sanctitas, quales nec thymelica in se admisit obscenitas?