# De Civitate Dei 6.1.24-25

Augustine, De Civitate Dei, 6.1.24 to 6.1.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/6.1.24

Eant adhuc et theologian ciuilem a theologia fabulosa, urbes a theatris, templa ab scaenis, sacra pontificum a carminibus poetarum, uelut res honestas a turpibus, ueraces a fallacibus, graues a leuibus, serias a ludicris, adpetendas a respuendis, qua possunt quasi conentur subtilitate discernere. Intellegimus quid agant; illam theatricam et fabulosam theologian ab ista ciuili pendere nouerunt et ei de carminibus poetarum tamquam de speculo resultare, et ideo ista exposita, quam damnare non audent, illam eius imaginem liberius arguunt et reprehendunt, ut, qui agnoscunt quid uelint, et hanc ipsam faciem, cuius illa imago est, detestentur; quam tamen dii ipsi tamquam in eodem speculo se intuentes ita diligunt, ut qui qualesque sint in utraque melius uideantur. Vnde etiam cultores suos terribilibus imperiis compulerunt, ut inmunditiam theologiae fabulosae sibi dicarent, in suis sollemnitatibus ponerent, in rebus diuinis haberent, atque ita et se ipsos inmundissimos spiritus manifestius esse docuerunt, et huius urbanae theologiae uelut electae et probatae illam theatricam abiectam atque reprobatam membrum partemque fecerunt, ut, cum sit uniuersa turpis et fallax atque in se contineat commenticios deos, una pars eius sit in litteris sacerdotum, altera in carminibus poetarum. Vtrum habeat et alias partes, alia quaestio est: nunc propter diuisionem Varronis et urbanam et theatricam theologian ad unam ciuilem pertinere satis, ut opinor, ostendi. Vnde, quia sunt ambae similis turpitudinis absurditatis, indignitatis falsitatis, absit a ueris religiosis, ut siue ab hac siue ab illa uita speretur aeterna. Denique et ipse Varro commemorare et enumerare deos coepit a conceptione hominis, quorum numerum est exorsus a Iano, eamque seriem perduxit usque ad decrepiti hominis mortem, et deos ad ipsum hominem pertinentes clausit ad Neniam deam, quae in funeribus senum cantatur; deinde coepit deos alios ostendere, qui pertinerent non ad ipsum hominem, sed ad ea, quae sunt hominis, sicuti est uictus atque uestitus et quaecumque alia huic uitae sunt necessaria, ostendens in omnibus, quod sit cuiusque munus et propter quid cuique debeat supplicari; in qua uniuersa diligentia nullos demonstrauit uel nominauit deos, a quibus uita aeterna poscenda sit, propter quam unam proprie nos Christiani sumus. Quis ergo usque adeo tardus sit, ut non intellegat istum hominem ciuilem theologian tam diligenter exponendo et aperiendo eamque illi fabulosae, indignae atque probrosae, similem demonstrando atque ipsam fabulosam partem esse huius satis euidenter docendo non nisi illi naturali, quam dicit ad philosophos pertinere, in animis hominum moliri locum, ea subtilitate, ut fabulosam reprehendat, ciuilem uero reprehendere quidem non audeat, sed prodendo reprehensibilem ostendat, atque ita utraque iudicio recte intellegentium reprobata sola naturalis remaneat eligenda? De qua suo loco in adiutorio Dei ueri diligentius disserendum est.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
