# De Civitate Dei 6.1.3

Augustine, De Civitate Dei, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/6.1.3

Ceterum quis ferat dici atque contendi deos illos, quorum in quarto libro quosdam commemoraui, quibus rerum exiguarum singulis singula distribuuntur officia, uitam aeternam cuique praestare? An uero peritissimi illi et acutissimi uiri, qui se pro magno beneficio conscripta docuisse gloriantur, ut sciretur quare cuique deo supplicandum esset, quid a quoque esset petendum, ne absurditate turpissima, qualis ioculariter in mimo fieri solet, peteretur a Libero aqua, a Lymphis uinum, auctores erunt cuipiam hominum diis inmortalibus supplicanti, ut, cum a Lymphis petierit uinum eique responderint: Nos aquam habemus, hoc a Libero pete, possit recte dicere: Si uinum non habetis, saltem date mihi uitam aeternam? Quid hac absurditate monstrosius? Nonne illae cachinnantes (solent enim esse ad risum faciles), si non adfectent fallere ut daemones, supplici respondebunt: O homo, putasne in potestate nos habere uitam, quas audis non habere uel uitem? Inpudentissimae igitur stultitiae est uitam aeternam a talibus diis petere uel sperare, qui uitae huius aerumnosissimae atque breuissimae et si qua ad eam pertinent, adminiculandam atque fulciendam ita singulas particulas tueri asseruntur, ut, si id, quod sub alterius tutela ac potestate est, petatur ab altero, tam sit inconueniens et absurdum, ut mimicae scurrilitati uideatur esse simillimum. Quod cum fit ab scientibus mimis, digne ridentur in theatro; cum uero a nescientibus stultis, dignius inridentur in mundo. Cui ergo deo uel deae propter quid supplicaretur, quantum ad illos deos adtinet quos instituerunt ciuitates, a doctis sollerter inuentum memoriaeque mandatum est; quid a Libero, uerbi gratia, quid a Lymphis, quid a Vulcano ac sic a ceteris, quos partim commemoraui in quarto libro, partim praetereundos putaui. Porro si a Cerere uinum a Libero panem, a Vulcano aquam a Lymphis ignem petere erroris est: quanto maioris deliramenti esse intellegi debet, si cuiquam istorum pro uita supplicetur aeterna!

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
