Latin
6.1.4 to 6.1.5
Augustine, De Civitate Dei 6.1.4-5
Not analysed yet
Quam ob rem si, cum de regno terreno quaereremus, quosnam illud deos uel deas hominibus credendum esset posse conferre, discussis omnibus longe alienum a ueritate monstratum est a quoquam istorum multorum numinum atque falsorum saltem regna terrena existimare constitui: nonne insanissimae impietatis est, si aeterna uita, quae terrenis omnibus regnis sine ulla dubitatione uel comparatione praeferenda est, ab istorum quoquam dari cuiquam posse credatur? Neque enim propterea dii tales uel terrenum regnum dare non posse uisi sunt, quia illi magni et excelsi sunt, hoc quiddam paruum et abiectum, quod non dignarentur in tanta sublimitate curare; sed quantumlibet consideratione fragilitatis humanae caducos apices terreni regni merito quisque contemnat, illi dii tales apparuerunt, ut indignissimi uiderentur, quibus danda atque seruanda deberent uel ista committi. Ac per hoc, si (ut superiora proximis duobus libris pertractata docuerunt) nullus deus ex illa turba uel quasi plebeiorum uel quasi procerum deorum idoneus est regna mortalia mortalibus dare, quanto minus potest inmortales ex mortalibus facere! Huc accedit, quia, si iam cum illis agimus, qui non propter istam, sed propter uitam quae post mortem futura est existimant colendos deos, iam nec propter illa saltem, quae deorum talium potestati tamquam dispertita et propria non ratione ueritatis, sed uanitatis opinione tribuuntur, omnino colendi sunt, sicut credunt hi, qui cultum eorum uitae huius mortalis utilitatibus necessarium esse contendunt; contra quos iam quinque praecedentibus uoluminibus satis, quantum potui, disputaui. Quae cum ita sint, si eorum, qui colerent deam Iuuentatem, aetas ipsa floreret insignius, contemptores autem eius uel intra annos occumberent iuuentutis, uel in ea tamquam senili torpore frigescerent; si malas cultorum suorum speciosius et festiuius Fortuna barbata uestiret, a quibus autem sperneretur, glabros aut male barbatos uideremus: etiam sic rectissime diceremus huc usque istas deas singulas posse, suis officiis quodam modo limitatas, ac per hoc nec a Iuuentate oportere peti uitam aeternam, quae non daret barbam, nec a Fortuna barbata boni aliquid post hanc uitam esse sperandum, cuius in hac uita potestas nulla esset, ut eandem saltem aetatem, quae barba induitur, ipsa praestaret. Nunc uero cum earum cultus nec propter ista ipsa, quae putant eis subdita, sit necessarius, quia et multi colentes Iuuentatem deam minime in illa aetate uiguerunt, et multi non eam colentes gaudent robore iuuentutis, itemque multi Fortunae barbatae supplices ad nullam uel deformem barbam peruenire potuerunt, et si qui eam pro barba impetranda uenerantur, a barbatis eius contemptoribus inridentur: itane desipit cor humanum, ut, quorum deorum cultum propter ista ipsa temporalia et cito praetereuntia munera, quibus singulis singuli praeesse perhibentur, inanem ludibriosumque cognoscit, propter uitam aeternam credat esse fructuosum? Hanc dare illos posse nec hi dicere ausi sunt, qui eis, ut ab insipientibus populis colerentur, ista opera temporalia, quoniam nimis multos putarunt, ne quisquam eorum sederet otiosus, minutatim diuisa tribuerunt.