Latin
7.1.12 to 7.1.13
Augustine, De Civitate Dei 7.1.12-13
Not analysed yet
Deinde quaero, quem iam locum inter deos huic Ioui tribuant, si Ianus est mundus. Deos enim ueros animam mundi ac partes eius iste definiuit; ac per hoc, quidquid hoc non est, non est utique secundum istos uerus deus. Num igitur ita dicturi sunt Iouem animam mundi, ut Ianus sit corpus eius, id est iste uisibilis mundus? Hoc si dicunt, non erit quem ad modum Ianum deum dicant, quoniam mundi corpus non est deus uel secundum ipsos, sed anima mundi ac partes eius. Vnde apertissime idem dicit deum se arbitrari esse animam mundi et hunc ipsum mundum esse deum; sed sicut hominem sapientem, cum sit ex animo et corpore, tamen ex animo dici sapientem, ita mundum deum dici ab animo, cum sit ex animo et corpore. Solum itaque mundi corpus non est deus, sed aut sola anima eius aut simul corpus et animus, ita tamen ut non sit a corpore, sed ab animo deus. Si ergo Ianus est mundus et deus est Ianus, numquid Iouem, ut deus esse possit, aliquam partem Iani esse dicturi sunt? Magis enim Ioui uniuersum solent tribuere; unde est: Iouis omnia plena. Ergo et Iouem, ut deus sit et maxime rex deorum, non alium possunt existimare quam mundum, ut diis ceteris secundum istos suis partibus regnet. In hanc sententiam etiam quosdam uersus Valerii Sorani exponit idem Varro in eo libro, quem seorsum ab istis de cultu deorum scripsit; qui uersus hi sunt: Iuppiter omnipotens regum rerumque deumque Progenitor genetrixque deum, deus unus et omnes. Exponuntur autem in eodem libro ita: cum marem existimarent qui semen emitteret, feminam quae acciperet, Iouemque esse mundum et eum omnia semina ex se emittere et in se recipere: "cum causa, inquit, scripsit Soranus Iuppiter progenitor genetrixque; nec minus cum causa unum et omnia idem esse; mundus enim unus, et in eo uno omnia sunt." [X] Cum ergo et Ianus mundus sit et Iuppiter mundus sit unusque sit mundus, quare duo dii sunt Ianus et Iuppiter? Quare seorsus habent templa seorsus aras, diuersa sacra dissimilia simulacra? Si propterea, quod alia uis est primordiorum, alia causarum, et illa Iani, illa Iouis nomen accepit: numquid si unus homo in diuersis rebus duas habeat potestates aut duas artes, quia singularum diuersa uis est, ideo duo iudices aut duo dicuntur artifices? Sic ergo et unus Deus cum ipse habeat potestatem primordiorum, ipse causarum, num propterea illum duos deos esse necesse est putari, quia primordia causaeque res duae sunt? Quod si hoc iustum putant, etiam ipsum Iouem tot deos esse dicant, quotquot ei cognomina propter multas potestates dederunt, quoniam res omnes�� ex quibus illa cognomina sunt adhibita, multae atque diuersae sunt, ex quibus pauca commemoro.