# De Civitate Dei 8.1.19-20

Augustine, De Civitate Dei, 8.1.19 to 8.1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/8.1.19

[XVII] Quapropter, ut omittam cetera et hoc solum pertractem, quod nobiscum daemones dixit habere commune, id est animi passiones, si omnia quattuor elementa suis animalibus plena sunt, inmortalibus ignis et aer, mortalibus aqua et terra, quaero cur animi daemonum passionum turbelis et tempestatibus agitentur. Perturbatio est enim, quae Graece *Pathos dicitur; unde illa uoluit uocare animo passiua, quia uerbum de uerbo *Pathos passio diceretur motus animi contra rationem. Cur ergo sunt ista in animis daemonum, quae in pecoribus non sunt? Quoniam si quid in pecore simile apparet, non est perturbatio, quia non est contra rationem, qua pecora carent. In hominibus autem ut sint istae perturbationes, facit hoc stultitia uel miseria; nondum enim sumus in illa perfectione sapientiae beati, quae nobis ab hac mortalitate liberatis in fine promittitur.Deos uero ideo dicunt istas perturbationes non perpeti , quia non solum aeterni, uerum etiam beati sunt. Easdem quippe animas rationales etiam ipsos habere perhibent, sed ab omni labe ac peste purissimas.Quam ob rem si propterea dii non perturbantur, quod animalia sunt beata, non misera, et propterea pecora non perturbantur, quod animalia sunt, quae nec beata possunt esse nec misera: restat ut daemones sicut homines ideo perturbentur, quod animalia sunt non beata, sed misera. [XVIII] Qua igitur insipientia uel potius amentia per aliquam religionem daemonibus subdimur, cum per ueram religionem ab ea uitiositate, in qua illis sumus similes, liberemur? Cum enim daemones, quod et iste Apuleius, quamuis eis plurimum parcat et diuinis honoribus dignos censeat, tamen cogitur confiteri, ira instigentur, nobis uera religio praecipit, ne ira instigemur, sed ei potius resistamus. Cum daemones donis inuitentur, nobis uera religio praecipit, ne cuiquam donorum acceptione faueamus. Cum daemones honoribus mulceantur, nobis uera religio praecipit, ut talibus nullo modo moueamur. Cum daemones quorundam hominum osores, quorundam amatores sint, non prudenti tranquilloque iudicio, sed animo ut appellat ipse passiuo, nobis uera religio praecipit, ut nostros etiam diligamus inimicos. Postremo omnem motum cordis et salum mentis omnesque turbelas et tempestates animi, quibus daemones aestuare atque fluctuare asserit, nos uera religio deponere iubet. Quae igitur causa est nisi stultitia errorque miserabilis, ut ei te facias uenerando humilem, cui te cupias uiuendo dissimilem; et religione colas, quem imitari nolis, cum religionis summa sit imitari quem colis?

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
