# De Civitate Dei 8.1.25-26

Augustine, De Civitate Dei, 8.1.25 to 8.1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/8.1.25

[XX] At enim urgens causa et artissima cogit daemones medios inter deos et homines agere, ut ab hominibus adferant desiderata, et a diis referant inpetrata. Quaenam tandem ista causa est et quanta necessitas? Quia nullus, inquiunt, Deus miscetur homini. Praeclara igitur sanctitas Dei, qui non miscetur homini supplicanti, et miscetur daemoni arroganti; non miscetur homini paenitenti, et miscetur daemoni decipienti; non miscetur homini confugienti ad diuinitatem, et miscetur daemoni fingenti diuinitatem; non miscetur homini petenti indulgentiam, et miscetur daemoni suadenti nequitiam; non miscetur homini per philosophicos libros poetas de bene instituta ciuitate pellenti, et miscetur daemoni a principibus et pontificibus ciuitatis per scaenicos ludos poetarum ludibria requirenti; non miscetur homini deorum crimina fingere prohibenti, et miscetur daemoni se falsis deorum criminibus oblectanti; non miscetur homini magorum scelera iustis legibus punienti, et miscetur daemoni magicas artes docenti et implenti; non miscetur homini imitationem daemonis fugienti, et miscetur daemoni deceptionem hominis aucupanti. [XXI] Sed nimirum tantae huius absurditatis et indignitatis est magna necessitas, quod scilicet deos aetherios humana curantes quid terrestres homines agerent utique lateret, nisi daemones aerii nuntiarent; quoniam aether longe a terra est alteque suspensus, aer uero aetheri terraeque contiguus. O mirabilem sapientiam! Quid aliud de diis isti sentiunt, quos omnes optimos uolunt, nisi eos et humana curare, ne cultu uideantur indigni, et propter elementorum distantiam humana nescire, ut credantur daemones necessarii et ob hoc etiam ipsi putentur colendi, per quos dii possint et quid in rebus humanis agatur addiscere et ubi oportet hominibus subuenire? Hoc si ita est, diis istis bonis magis notus est daemon per corpus uicinum quam homo per animum bonum. O multum dolenda necessitas, an potius inridenda uel detestanda uanitas, ne sit uana diuinitas! Si enim animo ab obstaculo corporis libero animum nostrum uidere dii possunt, non ad hoc indigent daemonibus nuntiis; si autem animorum indicia corporalia, qualia sunt locutio uultus motus, per corpus suum aetherii dii sentiunt et inde colligunt quid etiam daemones nuntient, possunt et mendaciis daemonum decipi. Porro si deorum diuinitas a daemonibus non potest falli, eadem diuinitate quod agimus non potest ignorari. Vellem autem mihi isti dicerent, utrum diis daemones nuntiauerint de criminibus deorum poetica Platoni displicere figmenta et sibi ea placere celauerint, an utrumque occultauerint deosque esse maluerint totius rei huius Ignaros, an utrumque indicauerint, et religiosam erga deos Platonis prudentiam et in deos iniuriosam libidinem suam, an sententiam quidem Platonis, qua noluit deos per impiam licentiam poetarum falsis criminibus infamari, ignotam diis esse uoluerint, suam uero nequit iam, qua ludos scaenicos amant, quibus illa deorum dedecora celebrantur, prodere non erubuerunt uel timuerint. Horum quattuor, quae interrogando proposui, quodlibet eligant et in quolibet eorum quantum mali de diis bonis opinentur adtendant.Si enim primum elegerint, confessuri sunt non licuisse diis bonis habitare cum bono Platone, quando eorum iniurias prohibebat, et habitasse cum daemonibus malis, quando eorum iniuriis exultabant, cum dii boni hominem bonum longe a se positum non nisi per malos daemones nossent, quos uicinos nosse non possent. Si autem secundum elegerint et utrumque occultatum a daemonibus dixerint, ut dii omnino nescirent et Platonis religiosissimam legem et daemonum sacrilegam delectationem: quid in rebus humanis per internuntios daemones dii nosse utiliter possunt, quando illa nesciunt, quae in honorem bonorum deorum religione bonorum hominum contra libidinem malorum daemonum decernuntur? Si uero tertium elegerint et non solum sententiam Platonis deorum iniurias prohibentem, sed etiam daemonum nequitiam deorum iniurias exultantem per eosdem daemones nuntios diis innotuisse responderint:hoc nuntiare est an insultare?et dii utrumque sic audiunt, sic utrumque cognoscunt, ut non solum malignos daemones deorum dignitati et Platonis religioni contraria cupientes atque facientes a suo accessu non arceant, uerum etiam per illos malos propinquos Platoni bono longinquo dona transmittant? sic enim eos elementorum quasi catenata series conligauit, ut illis, a quibus criminantur, coniungi possint, huic, a quo defenduntur, non possint, utrumque scientes, sed aeris et terrae transmutare pondera non ualentes.Iam, quod reliquum est, si quartum elegerint, peius est ceteris. Quis enim ferat, si poetarum de diis inmortalibus criminosa figmenta et theatrorum indigna ludibria suamque in his omnibus ardentissimam cupiditatem et suauissimam uoluptatem diis daemones nuntiauerunt, et quod Plato philosophica grauitate de optima re publica haec omnia cen uit remouenda tacuerunt; ut iam dii boni per tales nuntios nosse cogantur mala pessimorum, nec aliena, sed eorundem nuntiorum, atque his contraria non sinantur nosse bona philosophorum, cum illa sint in iniuriam, ista in honorem ipsorum deorum?

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
