# De Civitate Dei 8.1.33

Augustine, De Civitate Dei, Book 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-civitate-dei/8.1.33

Qui ergo doluit uenturum fuisse tempus, quo auferretur cultus idolorum et in eos, qui colerent, dominatio daemoniorum, malo spiritu instigatus semper uolebat istam captiuitatem manere, qua transacta psalmus canit aedificari domum in omni terra. Praenuntiabat illa Hermes dolendo; praenuntiabat haec propheta gaudendo. Et quia Spiritus uictor est, qui haec per sanctos prophetas canebat, etiam Hermes ipse ea, quae nolebat et dolebat auferri, non a prudentibus et fidelibus et religiosis, sed ab errantibus et incredulis et a cultu diuinae religionis auersis esse instituta miris modis coactus est confiteri. Qui quamuis eos appellet deos, tamen cum dicit a talibus hominibus factos, quales esse utique non debemus, uelit nolit, ostendit colendos non esse ab eis, qui tales non sunt, quales fuerunt a quibus facti sunt, hoc est a prudentibus, fidelibus, religiosis; simul etiam demonstrans ipsos homines, qui eos fecerunt, sibimet inportasse, ut eos haberent deos, qui non erant dii. Verum est quippe illud propheticum: Si faciet homo deos, et ecce ipsi non sunt dii. Deos ergo tales, talium deos, arte factos a talibus, [cum appellasset Hermes,] id est idolis daemones per artem nescio quam cupiditatum suarum uinculis inligatos cum appellaret factos ab hominibus deos, non tamen eis dedit, quod Platonicus Apuleius (unde iam satis diximus et quam sit inconueniens absurdumque monstrauimus), ut ipsi essent interpretes et intercessores inter deos, quos fecit Deus, et homines, quos idem fecit Deus; hinc adferentes uota, inde munera referentes. Nimis enim stultum est credere deos, quos fecerunt homines, plus ualere apud deos, quos fecit Deus, quam ualent ipsi homines, quos idem ipse fecit Deus. Daemon quippe simulacro arte impia conligatus ab homine factus est deus, sed tali homini, non omni homini. Qualis est ergo iste deus, quem non faceret homo nisi errans et incredulus et auersus a uero Deo? Porro si daemones, qui coluntur in templis, per artem nescio quam imaginibus inditi, hoc est uisibilibus simulacris, ab eis hominibus, qui hac arte fecerunt deos, cum aberrarent auersique essent a cultu et religione diuina, non sunt internuntii nec interpretes inter homines et deos, et propter suos pessimos ac turpissimos mores, et quod homines, quamuis errantes et increduli et auersi a cultu ac religione diuina, tamen eis sine dubio meliores sunt, quos deos ipsi arte fecerunt: restat, ut, quod possunt, tamquam daemones possint, uel quasi beneficia praestando magis nocentes, quia magis decipientes, uel aperte malefaciendo (nec tamen quodlibet horum, nisi quando permittuntur alta et secreta Dei prouidentia), non autem tamquam medii inter homines et deos per amicitiam deorum multum apud homines ualeant. Hi enim diis bonis, quos sanctos angelos nos uocamus rationalesque creaturas sanctae caelestis habitationis siue sedes siue dominationes siue principatus siue potestates, amici esse omnino non possunt, a quibus tam longe absunt animi affectione, quam longe absunt a uirtutibus uitia et a bonitate malitia.

---

Augustine, DE CIVITATE DEI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/august.html.
