Latin
Book 8
Augustine, De Civitate Dei 8.1.36
Not analysed yet
Hermes ipse, de quo nunc agitur, in eodem ipso libro, ubi quasi futura praenuntiando deplorans ait: "Tunc terra ista, sanctissima sedes delubrorum atque templorum, sepulcrorum erit mortuorumque plenissima", deos Aegypti homines mortuos esse testatur. Cum enim dixisset proauos suos multum errantes circa deorum rationem, incredulos et non animaduertentes ad cultum religionemque diuinam, inuenisse artem, qua efficerent deos: "Cui inuentae, inquit, adiunxerunt uirtutem de mundi natura conuenientem eamque miscentes, quoniam animas facere non poterant, euocantes animas daemonum uel angelorum eas indiderunt imaginibus sanctis diuinisque mysteriis, per quas idola et bene faciendi et male uires habere potuissent." Deinde sequitur tamquam hoc exemplis probaturus et dicit: "Auus enim tuus, o Asclepi, medicinae primus Inuentor, cui templum consecratum est in monte Libyae circa litus crocodilorum, in quo eius iacet mundanus homo, id est corpus; reliquus enim, uel potius totus, si est homo totus in sensu uitae, melior remeauit in caelum, omnia etiam nunc hominibus adiumenta praestans infirmis numine nunc suo, quae solebat medicinae arte praebere." Ecce dixit mortuum coli pro deo in eo loco, ubi habebat sepulcrum, falsus ac fallens, quod remeauit in caelum. Adiungens deinde aliud: "Hermes, inquit, cuius auitum mihi nomen est, nonne in sibi cognomine patria consistens omnes morales undique uenientes adiuuat atque conseruat?" Hic enim Hermes maior, id est Mercurius, quem dicit auum suum fuisse, in Hermopoli, hoc est in sui nominis ciuitate, esse perhibetur. Ecce duos deos dicit homines fuisse, Aesculapium et Mercurium. Sed de Aesculapio et Graeci et Latini hoc idem sentiunt; Mercurium autem multi non putant fuisse mortalem, quem tamen iste auum suum fuisse testatur. At enim alius est ille, alius iste, quamuis eodem nomine nuncupentur. Non multum pugno, alius ille sit, alius iste; uerum et iste, sicut Aesculapius, ex homine deus secundum testimonium tanti apud suos uiri, huius Trismegisti, nepotis sui.