Latin
Book 8
Augustine, De Civitate Dei 8.1.39
Not analysed yet
Nos itaque martyres nostros nec diuinis honoribus nec humanis criminibus colimus, sicut colunt illi deos suos, nec sacrificia illis offerimus, nec eorum probra in eorum sacra conuertimus. Nam de Iside, uxore Osiris, Aegyptia dea, et de parentibus eorum, qui omnes reges fuisse scribuntur (quibus parentibus suis illa cum sacrificaret, inuenit hordei segetem atque inde spicas marito regi et eius consiliario Mercurio demonstrauit, unde eandem et Cererem uolunt), quae et quanta mala non a poetis, sed mysticis eorum litteris memoriae mandata sint, sicut Leone sacerdote prodente ad Olympiadem matrem scribit Alexander, legant qui uolunt uel possunt, et recolant qui legerunt, et uideant quibus hominibus mortuis uel de quibus eorum factis tamquam diis sacra fuerint instituta. Absit ut eos, quamuis deos habeant, sanctis martyribus nostris, quos tamen deos non habemus, ulla ex parte audeant comparare. Sic enim non constituimus sacerdotes nec offerimus sacrificia martyribus nostris, quia incongruum indebitum inlicitum est atque uni Deo tantummodo debitum, ut nec criminibus suis nec ludis eos turpissimis oblectemus, ubi uel flagitia isti celebrant deorum suorum, si, cum homines essent, talia commiserunt, uel conficta delectamenta daemonum noxiorum, si homines non fuerunt. Ex isto genere daemonum Socrates non haberet deum, si haberet deum; sed fortasse homini ab illa arte faciendi deos alieno et innocenti illi inportauerint talem deum, qui eadem arte excellere uoluerunt. Quid ergo plura? Non esse spiritus istos colendos propter uitam beatam, quae post mortem futura est, nullus uel mediocriter prudens ambigit. Sed fortasse dicturi sunt deos quidem esse omnes bonos, daemones autem alios malos, alios bonos, et eos, per quos ad uitam in aeternum beatam perueniamus, colendos esse censebunt, quos bonos opinantur. Quod quale sit iam in uolumine sequenti uidendum est.